Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Duas esse humanae uitae uias nec philosophis ignotum fuit nec poetis, sed eas utrique diuerso modo [*](INSTITUTIONES 5-7. 9 s.] VI 2, 3-5. 10-16] VI 1, 4; 2, 12 s. 16 nam quid hostiae] VI 2, 9. 18—21] VI 2, 14. 22-73;), 1] VI 3, 1. ) [*](AUCTORES c. 54 ss.] cf. Oscarii a Gebhardt et Funkii locos ad Iust. VI 3 adlatos. ) [*](TBP] 1 a quo] quod T, a quo* P famis B 2 terrenorum P adest T 3 que TP1, qug P7 4 corporalia] corporale B sic om. P incorporali om. Bl, \'corporalibus\' B3 5 illi\'. (s er., \' distinctwnem add. m. 2) B auteui quae B 6 in om. T in\'di\'get T 7 inadrget T 8 inconpraehensibilis B, incompr.ehensibilis (a er.) P 9 liunVnibus T1 10 hominis] hominibus B, sed cf. Inst. VI 2, 3 12 qU\'ale Blt dig\'i\'tis B 14 manu. (s ? er.) P 16 se om. T jpso aiuimus B immolat B 17 quid argentum quid aurum T, sed cf. Inst. VI1, 8; 25, 6 praetiosi BPI, a exp. P2 18 conferuntur P 19 hfatC (ante sacrificium) B3 alt. hac (a in ras. ex o ?) B3, rhacl P 20 alt. est om. B 22 filosofis T, philosofis P )

735
induxerunt. philosophi alteram industriae, alteram inertiae esse uoluerunt, sed hoc minus recte, quod eas ad sola uitae huius commoda rettulerunt.

melius poetae, qui alteram iustorum, alteram impiorum esse dixerunt: sed in eo peccant, quod eas non in hac uita, sed aput inferos esse aiunt.

nos utique rectius, qui alteram uitae, alteram mortis et hic tamen esse has uias dicimus. sed illa dexterior, qua iusti gradiuntur, non in Elysium fert, sed in caelum — immortales enim fiunt —, sinisterior ad Tartarum: aeternis enim cruciatibus addicuntur iniusti. tenenda est igitur nobis iustitiae uia, quae ducit ad uitam.

primum autem iustitiae officium est deum agnoscere eumque metuere ut dominum, diligere ut patrem. idem enim qui nos genuit, qui uitali spiritu animauit, qui alit, qui saluos facit, habet in nos non modo ut pater, uerum etiam ut dominus licentiam uerberandi et uitae ac necis potestatem, unde illi ab homine duplex honos, id est amor cum timore debetur. secundum iustitiae officium est hominem agnoscere uelut fratrem.