Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Dixi de iustitia, quid esset: sequitur ut ostendam quod sit uerum sacrificium dei, qui iustissimus ritus colendi, ne quis arbitretur aut uictimas aut odores aut dona pretiosa [*](INSTITUTIONES 2-15] V 18, 8-13. 16. 16-19] V 23. c. 53] cf. VI 25. 20 s.] VI 1, 2 (-coli oporteat). 22—734, 5] VI 1, 5 s.; 2, 1 s. ) [*](TBP] 1 eterna T 2 bonae (ae in ras. ex is? m. 2) P sapien*s (i er.) T contem*net (p er.) P quia (a s. l. add. m. 1?) P edd. scit B\'P, sciet T, sciret P3 a deo] abeo B1, corr. B2 4 stultitiafe1 B 5 <et si P2 6 uelle B, sed cf. Inst. V 18,12 libare diis T, liberãldi se B, liberare di P 7 tam T uir**tute (ui er.) T 8 idoj P2 eifaibere B3P, exibere T alt. non T, nec B, ac nec P 10 sint stultissimi P stultissimi-hebetes] heuetes et caeci B hiejbetes P\' 12 adque T 13 aeternam om. P fingmenta Bac 14 uenerati] adorati T morte T cultui T 15 recusauerint] non recusauerunt sic T, recusauerirnt JB3 16 fides summa] fidissima (tert. i ras. ex u) B fides om. P haec uera sapientia om. T iustitia om. T, in ras. P 17 adtinet om. P quid iudicent om. T aut om. T rhlomunculi B 19 iudicant T 20 rdixi de1 P2 iustitiam T, iustitoa P2 21 qui] qui sit T 22 odore P praetiosa BPi, pr. a exp. P2 )

734
desiderari a deo, a quo si fames, si sitis, si algor, si rerum omnium terrenarum cupiditas abest, non ergo utitur his omnibus quae templis diisque fictilibus inferuntur. sed sicut corporalibus corporalia, sic utique incorporali incorporale sacri-

ficium necessarium est, illis autem quae in usum tribuit homini deus, ipse non indiget, cum omnis terra in ipsius sit potestate: non indiget templo cuius domicilium mundus est, non indiget simulacro qui est et oculis et mente inconprehensibilis, non indiget terrenis luminibus qui solem cum ceteris astris in usum hominis potuit accendere.

quid igitur ab homine desiderat deus nisi cultum mentis, qui est purus et sanctus? nam illa quae aut digitis fiunt aut extra hominem sunt, inepta fragilia ingrata sunt. hoc est sacrificium uerum, non quod ei arca, sed quod ex corde profertur, non quod manu, sed quod mente libatur, haec acceptabilis uictima est quam de se ipso animus immolauerit.

nam quid hostiae, quid tura, quid uestes, quid aurum, quid argentum, quid pretiosi lapides conferunt, si colentis pura mens non est? sola ergo iustitia est quam deus expetit: in hac sacrificium, in hac dei cultus est. de quo nunc mihi disserendum est docendumque in quibus operibus iustitiam necesse sit contineri.