Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si enim nos idem deus fecit et uniuersos ad iustitiam uitamque aeternam pari condicione generauit, fraterna utique necessitudine cohaeremus: quam qui non agnoscit, iniustus est.

sed origo huius mali, quo societas inter se hominum, quo necessitudinis uinculum dissolutum est, ab ignoratione ueri dei nascitur. qui enim fontem illum benignitatis ignorat, bonus [*](INSTITUTIONES 1 s. (-uoluerunt)] VI 3,2 (-uitiorum). 2 s.] VI 3, 4—6 (-spectat) 9 (ad-rettulerunt). 3-5] VI 3, 9 (poetae—proposuerunt). 5—7] VI 3,10 s. 7—10] VI 4, 1 s. 5. 10 s. tenenda—uitam] VI 4,14. 11 s.] VI 9, 1. 11-16] VI 9, 24; cf. V 18,14-16. 17- 736, 1] V 6, 12; VI 9, 24-10, 6. 8. ) [*](TBP] 1 filosofi T, philosofi P 2 rect*e (a er.) BP quodl T sola1 P2 3 commoda (d ex t) B retulerunt P 4 inpiorum B 5 apud BP 6 alteram uitae om. T 7 diximus (x del. et corr. m. 1) B gradientur B 8 aelysium B, elypsium P inmortalis B 10 igitur om. B 11 agnoscere] adgnoscere ut parentem B 12 idiemi P2 13 qui (ante nos) om. T supra spu eras. spiritu ut uid. P 14 dSiSj P2 17 rest! T2 adgnoscere B 18 rnos, B et] ut P 20 coheremus TB1 (corr. B3) P1, pr. e in e corr. P2 adgnoscit B inrilustus T2 22 di (~ add. m. 2) T noscitur (a m. 1, o exp. m. 2) P )

736
esse nullo pacto potest. Inde est quod ei eo tempore quo dii multi consecrari ab hominibus colique coeperunt, fugata sicut poetae ferunt iustitia diremptum est omne foedus, dirempta societas iuris humani.

tum sibi quisque consulens ius in uiribus conputare, nocere inuicem, fraudibus adgredi, dolis circumscribere, commoda sua aliorum incommodis adaugere, non cognatis, non liberis, non parentibus parcere, ad necem hominum pocula temperare, obsidere cum ferro uias, maria infestare, libidini autem qua furor duxerat frena laxare, nihil denique sancti habere quod non cupiditas infanda uiolaret.

cum haec fierent, tum leges sibi homines condiderunt pro utilitate communi, ut se interim tutos ab iniuriis facerent. sed metus legum non scelera conprimebat, sed licentiam submouebat. poterant enim leges delicta punire, conscientiam punire non poterant.