Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec illos tamen licet impios et ingratos ab spe salutis exclusit, set ad ipsos potissimum misit, ut si forte paruissent, non amitterent quod acceperant, si autem deum suum non suscepissent, tum heredibus abdicatis gentes in adoptionem uenirent.

iussit igitur eum summus pater descendere in terram et humanum corpus induere, ut subiectus passionibus carnis uirtutem ac patientiam non solum uerbis, sed etiam factis doceret.

renatus est ergo ex uirgine sine patre tamquam homo, ut quemadmodum in prima natiuitate spiritali creatus [est] ex solo deo sanctus spiritus factus est, sic in secunda carnali ex sola matre genitus caro sancta fieret, ut per eum caro, quae subiecta peccato fuerat, ab interitu liberaretur.

Haec sic futura, ut exposui, prophetae ante praedixerant.

apud Solomonem ita scriptum est: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo.

aput Esaian sic: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel, quod significat \'nobiscum deus\'. fuit enim nobiscum in terra, cum induit carnem, et nihilominus deus fuit in homine et homo in deo.

utrumque autem eum fuisse a prophetis ante praedictum est. quod deus fuerit, Esaias ita dicit: adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et nos [*](INSTITUTIONES 3—12] IV 11, 14-12, 1; 13, 1. 8 humanum corpus] IV 12, 7. 10-15] IV 13, 2—6; 25, 3 s. 17-19] IV 12, 3. 19-21] IV 12, 4. 21 s.] IV 12, 7 Emmanuel-deus. 22-25] IV 13, 5 s. 25—716, 3] IV 13, 7. ) [*](AUCTORES 1 s.] cf. Luc. 20, 10-13. 17] cf. ad Inst. IV 12, 3. 20] Is. 7, 14. 25] Is. 45, 14-16. ) [*](T] 1 profetas T adiecit] cf. Addenda 12 est eiecit Da 16 profetae T predixerant T 17 scribtum T 20 eseiam Pf 24 eum Da, dm T profetis T predictum T 25 quordl T eseias T 26 praecabuntur T post deus est ex Inst. IV 13, 7 et non est alius deus (rectius fort. deus alius) praeter te. tu enim deus es (sic fort., non es deus scribere debebam loco Inst.) add. Da )

716
nesciebamus, deus Israhel. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi, et cadent in confessionem.

item Hieremias: hic deus noster est et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto sibi. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.

item quod homo fuerit, idem Hieremias dicit: et homo est et quis cognouit eum? Esaias quoque sic tradit: et mittet eis dominus hominem, qui saluabit eos et iudicans sanabit eos. item Moyses ipse in Numeris: orietur stella ex Iacob et exurget homo ex Israhel.

idcirco igitur cum deus esset, suscepit carnem, ut inter deum et hominem medius factus hominem ad deum magisterio suo superata morte perduceret.