Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cuius uerba de Graecis conuersa subieci: dominus et factor uniuersorum, quem deum uocare existimauimus, secundum fecit deum uisibilem et sensibilem. sensibilem autem dico non quod ipse sensum accipiat, sed quod in sensum mittat et uisum. cum ergo hunc fecisset primum et solum et unum, optimus ei apparuit et plenissimus omnium bonorum.
Sibylla (Erythraea) quoque deum dicit ducem omnium a deo factum, et alia deum dei filium esse noscendum, sicut ea quae in libris posui exempla declarant.
hunc prophetae diuino spiritu pleni praedicauerunt. quorum praecipue Solomon in libro Sapientiae, item pater eius caelestium scriptor hymnorum, ambo clarissimi reges, qui Troiani belli tempora CLXXX annis antecesserunt, hunc ex deo natum esse testantur.
huius nomen nulli est notum nisi ipsi et patri, sicut docet Iohannes in Reuelatione. Hermes ait non posse nomen eius mortali ore proferri.
ab hominibus tamen duobus uocabulis nuncupatur, Iesus, quod est saluator, et Christus, quod est rex: saluator ideo, quia est sanatio et salus omnium qui per eum credunt in deum, [*](INSTITUTIONES 1] IV 8, 16. 2] hic de Platone locus non est in Instit. 3-10] IV 6, 4. 10-13] IV 6, 5. 13 (prophetae)] IV 6, 3. 14 s. Solomon] IV 6, 6-8. 14-16] IV 8, 13 s. (-hymnorum). 17 s. (huius-patri) 19 s. (Hermes)] IV 7, 2. 3 (ovi -).a),r,A,wac). 17 s.] locus non est in Instit. 20-714, 3] IV 7, 4—8; 12, 6 (Iesus-saluator). 9. ) [*](AUCTORES 1] Io. 1,3. 2 Plato-locutus est] secundum interpretationem illam locorum Epinom. 986 C *al xt[i.as — S-jvata et Ps.-Platon. epistul. VI 323 C s. raurrjv tf(v EniaroXrjv—sOBatfjiovDv, quae est ap. Euseb. praepar. euang. XI c. XV 7 s.; cf. Iustinum apolog. I pag. 92 E - 93 C uerba ÈZ laaEV auiov EV TW \' r.CX\'l\'t{ ut Platonis (cf. Tim. 36 B s.) explicantem. 4] cf. ad Inst. IV 6, 4. 10 Sibylla] frg. 16. 11 alia] VIII 329. 17] Apocal. 19, 12. 19 Hermes] cf. ad Inst. IV 7, 3. ) [*](TJ 1 ipsum et ipso suspecta ut ex Vulg.; cf. ad Inst. IV 8, 16 2 filosofus T 4 grecis T ad hunc locum cf. Inst. IV 6, 4 5 uocare Da coni. xaXsTv Inst., uocari T 10 sybilla T Erythraea addidi, cf. Inst. IV 6, 5 13 profetae T 14 precipuae T 15 celestium T scribtor T 17 est Da, esse T )