Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ubi autem utraque coniuncta sunt, ibi esse ueritatem necesse est, ut si quaeratur ipsa ueritas quid sit, recte dici possit aut sapiens religio aut religiosa sapientia.
Dicam nunc quid sit uel sapiens religio uel sapientia religiosa. deus in principio antequam mundum institueret, de aeternitatis suae fonte deque diuino ac perenni spiritu suo filium sibi ipse progenuit incorruptum fidelem, uirtuti ac maiestati patriae respondentem.
hic est uirtus, hic ratio, hic sermo dei, hic sapientia. hoc opifice, ut Hermes ait, et consiliatore, at Sibylla, [et] praeclaram et mirabilem huius mundi fabricam machinatus est.
denique ex omnibus angelis, quos idem deus de suis spiritibus figurauit, solus in consortium summae potestatis adscitus est, solus deus [*](INSTITUTIONES 2 s. et quidem-dicendum est] IV 3, 10. 2-15] IV 3, 3—10; 4, 1-4. 16 s.] IV 5, 1; 10, 4 quid-uersari. 17-20] IV 6, 1. 20 ratio .. sapientia] IV 9, 1. 21 sermo] IV 8, ti. 21-23] IV 6, 9. 23-713, 1] IV 6, 2. ) [*](AUCTORES 21 Hermes] cf. ad Inst. IV 6, 9. 22 Sibylla] VIII 264 (aipPouXov). ) [*](TJ 1 aduer*am (s er.) T 2 coniunctae T coherent T 3 quam eiecit et sapientia scr. eruditus Brit. pag. 420 conl. Inst. IV 3, 10 6 sibi (et) Heum 7 timorem add. Buen coni. Inst. IV 4, 1 s. 8 adque T 9 an (in) illis ? an uerae ? 10 an neque enim ? filosofia T, r idem 11 12 sapientiam (ante quia) T 14 queratur T 15 necte (n del. et corr. m. 2) T 20 rerspoudeutem T* 22 sybilla T et eiecit eruditus Brit. pag. 421; cf. pag. 714,10 )
denique Plato de primo ac secundo deo non plane ut philosophus, sed ut uates locutus est, fortasse in hoc Trismegistum secutus.