Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Docui, ut opinor, cultus deorum non modo impios, sed etiam uanos esse, uel quod homines fuerint, quorum memoria post obitum consecrata sit, uel quod simulacra ipsa insensibilia et surda sint, quia sunt ficta de terra, nec oportere hominem, qui debeat spectare caelestia, terrenis se subiugare, uel quod spiritus qui eas religiones sibi uindicant, incesti et inpuri sint et ideo dei sententia condemnati ceciderint in terram, nec fas esse in eorum dicionem uenire quibus potior sis, si deum uerum sequi uelis.

Superest ut quoniam de falsa religione diximus, etiam de falsa sapientia disseramus, quam philosophi profitentur homines summa quidem doctrina et eloquentia praediti, sed longe a ueritate summoti, quia nec deum nec sapientiam dei cognouerunt.

qui licet sint arguti ac diserti, tamen quia humana est eorum sapientia, etiam cum his congredi non uerebor, ut appareat a ueritate mendacium, a caelestibus terrena facile posse superari. quid sit philosophia hoc modo definiunt:

philosophia est amor uel studium sapientiae. (si amor est sapientiae,) non est ergo ipsa sapientia, quia necesse est aliut esse quod amat, aliud quod amatur. si studium est sapientiae, ne sic quidem philosophia sapientia est. sapientia enim res est ipsa quae quaeritur, studium uero quod quaerit.

ipsa igitur definitio uel nominis significatio declarat philosophiam non esse ipsam sapientiam. dicam ne studium quidem esse sapientiae quo sapientia non conprehenditur. quis enim studere dicatur ei rei quam nullo modo possit attingere?

qui medicinae aut grammaticae aut [*](INSTITUTIONES 3-11] cf. II 17, 12. 3-5] II 17, 6. 5- 7] II 17, 8 s. 8-11] II 17, 10 s. 12 -18] III 2,1; 1, 5 - 8. 13-16. 19—700, 9] III 2, 3 s. 7-10. ) [*](TJ 5 quot T 10 malim potentior, cf. In-st. II 17, 11 14 filosofi T 15 sapientiam Pf, sapientia T 19 utroque loco filosofia T 20 si amor est sapientiae add. eruditus Brit. pag. 417 21 alt. alhlld sic T llersilc T filosofia T 23 enim Pf, autem T; cadem uocabula permutantur pag. 311, 6; 380, 19; 466, 13 queritur T 24 querit T 25 filosofiam T )

700
oratoriae studet, studiosus eius artis quam discit dici potest: oł,i di<licit, iam medicus, iam grammaticus, iam orator dicitur. sic °I,fJrtuit et studiosos sapientiae, postquam didicissent, sapienh-s nominari.

cum autem studiosi sapientiae quamdiu uiuant uocentur, apparet illut studium non esse quo ad ipsam rem quae studio petitur non potest perueniri; nisi forte qui ad finem usque uitae ut sapiant student, apud inferos sapientes erunt. omni autem studio subiacet finis. non est igitur id studium rectum quod non habet finem.

Praeterea duo sunt quae cadere in philosophiam uidentur, scientia et opinatio: quae si auferantur, tota philosophia corruit. atquin utrumque philosophiae ipsi philosophorum principes ademerunt. scientiam Socrates, opinationem sustulit Zeno, uideamus an recte.

sapientia est, ut Cicero definiuit, diuinarum et humanarum rerum scientia. quae definitio si uera est, non cadit in hominem sapientia.

quis enim mortalium hoc sibi possit adsumere, ut diuina et humana scire se profiteatur? humana omitto: quae quamquam cum diuinis conexa sunt, tamen quia sunt hominis, concedamus ut homo illa scire possit.

diuina certe per se scire non potest, quia homo est: qui autem scit illa, diuinus sit necesse est ac propterea deus. homo autem nec diuinus nec deus est. non potest igitur per (se) scire homo diuina. nemo ergo sapiens nisi deus aut certe is homo quem deus docuit.