Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Diximus de diis: nunc de ritibus sacrorum culturisque dicemus. Ioui Cyprio, sicut Teucrus instituerat, humana hostia mactari solebat.

sic et Tauri Dianae hospites immolabant; Latiaris quoque Iuppiter humano sanguine propitiatus est. etiam ante Saturno sexagenarii homines ex persona [*](INSTITUTIONES 3-10] I 22, 13. 11-14] I 17, 1 s. 14 s.] I 15, 16 s. 16-18] I 21, 1. 18-20] I 21, 2 s. 20 s.] I 21, 6. ) [*](AUCTORES 5 ss.] lib. XV frg. U. 11] Cic. de nat deor. II 28. 70. ) [*](T] 1 nouis Pf, nobis T (et) deos Pf 5 ad loco Lucilii cf. Inst. I 22, 13 6 numa. etremithas. T 9 haenis T 10 percula T picta T 13 pene T 14 computari Da et Bucn, ad quod Heum confert c. 47 (52), 1, comparari T; comparere eruditus Brit. pag. 21 15 filosofus T 18 hostia Pf, hospitia T prosecabant Da, prosecrabant T 20 sexagenari T ex persona Apollinis] ex responso Apollinis Da conl. Inst. 121, 7 ex responso quodam, fort. recte, cf. tamen. infra c. 43, 7 ex persona patris; nomen Apollinis, quod Dauisius peruersa ratione defendere temptat, cum responsum illud louis Dodonaei fuisset (cf. Macrob. Sat. I 7, 28 confluxerunt plerique Dodonam et uerba oraculi ipsius ibid. et ap. Lact. 121, 7 tw rcarp 1 [scil. louis Saturno] <ptuT«, item Ouid. Fast. V 626), uix licentia librarii inductum est, sed errore Lactantii uel potius auctoris quem hoc loco quodam modo sequitur, Arnobii ut uidetur II 68, cui fortasse male obuersabantur tertius illius oraculi (cf. Macrob.) uersus oexaTrjv EXlC:E11LETE <I>o((2o) et uerba Varronis (Macrob. § 30) decima )

689
Apollinis de ponte in Tiberim deiciebantur.

et eidem Saturno Carthaginienses non modo infantes prosecahant, sed uicti a Siculis ut piaculum soluerent ducentos nobilium filios immolauerunt.

nec illa his humaniora sunt quae fiunt etiamnunc Matri Magnae atque Bellonae, in quibus antistites non alieno sanguine, sed suo litant, cum amputatis genitalibus a uiris migrant nec ad feminas transeunt aut sectis umeris detestabiles aras proprio cruore respergunt.