Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Has omnes ineptias primus in Latio Faunus induxit, qui et Saturno avo cruenta sacra constituit et Picum patrem tamquam deum coli uoluit et Fentam Faunam coniugem sororemque inter deos conlocauit ac Bonam Deam nominauit.

deinde Romae Numa, qui agrestes illos ac rudes [*](INSTITUTIONES 2-5] I 20, 11-13. 6-9] cf. I 20, 24 s. (fides-pudicitia). 8 s.] I 20, 18 non enim — collocatae. 9 s.] I 20, 19 s. atquin - eztra hominem. 10 Robiginem - Febrem] I 20, 17. 11] I 20, 24 (falsas consecrationes). 12-16] I 20, 35 s. (-induxit). 16 s.] I 20, 34. 36. 17-22] I 20, 37-42. 23-27] I 22, 9. 11 (-uominant). 27—688, 3] I 22, 1. 4. ) [*](AUCTORES 20] Verg. Aen. IX 446. ) [*](T] 8 que T 13 fimo Da, fumo T 14 que T quam Pf, qua T 16 sunt eicit Da commate post fratrem posito 17 adque T 21 et add. Pf 23 omnis T 25 Fentam scr. coiti. Inst. I 22, 9, fentan T, Fatuam cum Pf edd. 27 romg (. add. m. 2\'1) T )

688
uiros superstitionibus nouis onerauit, sacerdotia instituit, deos familiis gentibusque distribuit, ut animos ferocis populi ab armorum studiis auocaret.

ideo Lucilius deridens ineptias istorum qui uanis superstitionibus seruiunt, hos uersus posuit: terriculas Lamias, Fauni quas Pompiliique instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit. ut pueri infantes credunt signa omnia aena uiuere et esse homines, sic isti omnia ficta uera putant, credunt signis cor inesse in aenis. pergula pictorum, ueri nihil, omnia ficta!

Tullius quoque de Natura deorum commenticios ac fictos deos queritur inductos et hinc extitisse falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. quae sententia eo debet grauior computari, quod haec disseruit et philosophus et sacerdos.