Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed haec crudelia: ueniamus ad mitia. Isidis sacra nihil aliut ostendunt nisi quemadmodum filium paruum qui dicitur Osiris perdiderit et inuenerit.
nam primo sacerdotes ac ministri derasis omnibus membris tunsisque pectoribus plangunt dolent quaerunt adrectum matris imitantes, postmodum puer per Cynocephalum inuenitur. sic luctuosa sacra laetitia terminantur.
his etiam Cereris simile mysterium est, in quo facibus accensis per noctem Proserpina inquiritur et ea inuenta ritus omnis gratulatione. ac taedarum iactatione finitur.
Lampsaceni asellum Priapo mactant. ea enim uisa est aptior uictima, quae ipsi cui mactatur magnitudine uirilis obsceni posset aequari.