Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Set et alios eiusmodi commenticios deos senatus instituit, Spem Fidem Concordiam Pacem Pudicitiam Pietatem, quae omnia cum in animis hominum esse uera deberent, intra parietes falsa posuerunt.

hos tamen, quamuis extra hominem in nulla sint omnino substantia, mallem potius coli quam Robiginem, quam Febrem, quae non sacranda sunt, sed execranda, quam Fornacem cum suis fornacalibus sacris, quam Stercutum, qui fimo pinguefacere terram primus ostendit, quam deam Mutam, quae Lares genuit, quam Cuninam, quae cunis infantium praeest, quam Cacam, quae ad Herculem de furto boum detulit, ut occideret fratrem.

quam multa sunt alia portenta atque ludibria! de quibus piget dicere. Terminum tamen non libet praeterire, quia ne Ioui quidem Capitolino cessisse traditur, cum lapis esset informis.

hunc finium putant habere custodiam eique publice supplicatur, ut Capitoli immobile saxum Romani imperii fines et conseruet (et) proroget.