De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Deus igitur solidamenta corporis quae ossa dicuntur nodata et adiuncta inuicem neruis adligauit atque constrinxit, quibus mens, si aut excurrere aut resistere uellet, tamquam retinaculis uteretur et quidem nullo labore nulloque conatu, sed uel minimo motu totius corporis molem temperaret ac flecteret.

haec autem uisceribus operuit ut quemque locum decebat, ut quae solida essent, conclusa tegerentur. item uisceribus ipsis uenas admiscuit quasi riuos per corpus omne diuisos, per quas discurrens umor et sanguis uniuersa membra sucis uitalibus inrigaret, et ea uiscera formata in eum modum qui uni cuique generi ac loco aptus fuit, superiecta pelle contexit: quam uel sola pulchritudine decorauit uel setis adoperuit uel squamis muniuit uel plumis insignibus [*](AVCTOBES 11] cf. Nemes. p. 262 M. ta i3i batd — otóf.LatQç. EXPILA TOJRES 11] ltiidor. orig. XI 1, 86. 17—20] Isidor. orig. XI 1, 121. ) [*](BY] 2 odoraretur] B, aut odoraretur V 3 expcrtum V relinquunt (pr. n del. m. 3) B, q in ras., alt. u s. l. (fuerat fort. -cunt) V 6 in om. Y 7 tu.eantur (a et d er.) Y 8 manifestQ (\' m. 2) B 9 perpetuo Hcumanmis seru.atur (i er.) V re.fellemus (s ? er.) V 10 prouidentia. (m er.) B 12 nodata (d in er. t ? m. 1 ?) Y alligauit (pr. 1 ras. ex d, pr. i ex e m. 2 ?) V 13 alt. ra\'ut B uelit Y 14 retenaculis Bl, corr. B3 equidem (om. et) B 15 uel om. B nutu (sed pr. u part. ras. ex 0) V, codd. rec., edd. 17 essent] B, o B ęssę Y 18 riuos (0 in er. i) B omne. (m er.) B 19 que V humor, add. h B2V* 21 generi (i in er. e) Blf 22 qug V )

25
adornauit.

illud uero commentum dei mirabile, quod una dispositio et unus habitus innumerabiles imaginum praeferat uarietates. nam in omnibus fere quae spirant eadem series et ordo membrorum est:

primum enim caput et huic adnexa ceruix, item collo pectus adiunctum et ex eo prominentes anni, adhaerens pectori uenter, item uentri subnexa genitalia, ultimo loco femina pedesque.