De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

nec solum membra suum tenorem ac situm in omnibus seruant, sed etiam partes membrorum. nam in uno capite ipso certam sedem possident aures, certam oculi, nares item, os quoque et in eo dentes et lingua. quae omnia cum sint eadem in cunctis animantibus, tamen infinita et multiplex diuersitas figurarum est, quod ea quae dixi aut productiora aut contractiora liniamentis uarie differentibus conprehensa sunt. quid ?

illud nonne diuinum, quod in tanta uiuentium multitudine unum quodque animal in sui generis specie pulcherrimum est, ut si quid uicissim de altero in alterum transferatur, nihil inpeditius ad utilitatem, nihil deformius ad aspectum uideri necesse sit? ut si elephanto ceruicem prolixam tribuas aut camelo breuem uel si serpentibus pedes aut pilos addas, in quibus porrecti aequaliter [*](BF (a 3) V] 1 mirarbrie//// (1 uel 2 litt. er.,fort. m) B3 post dispositio 2 uel 3litt. er., V 2 imaginum scripsi (cf. uers. 12 figurarum; p. 19. 18 diuersas species; Inst. II11, 6 in uarias imagines corporum), imagines Bl, i u imaginj.,s B2, manum m. 1, 7 Ų)11oI}.lpĮl et in marg. 7 animantitl m. 2, inipso manum inscripsit animatiQ m. 3 V; animantium codd. rec., edd. 3 fere V ab eadem incipit F fol. P series/// ex seriens ? V 5 atrmj B3, s. I. er. ac, quod add. B2 6 subnixa B 10 1<0;8 F, littera 0 prima uersus cum margine folii in fasciculum infixi glutinaiique r interiit; sic saepe primae et extremae uersuum litterae eo] FV, oe (e in er. s ? ł1ł. 2) B 11 animantib.rus\' F1 tamSn C euanid., n add. m. 2) F 12 figuratorum codd. rec., edd. 13 con tractiora (\' euanid., n add. m. 2) F lineamentis F 14 illud (d ex t m. 2) F 15 quord\'que V generiV B2, genere, post s. I. 1 (i. e. et) V; sui (uel suo) genere et codd. rec., edd. 17 ,<i>npeditius F utilitaterm1 B3 | /d> eformius F 18 i<n>ecesse F elefanto BFV 19 cerui|<c; em F ajitj T1? camel <1>0 F, camello B, came.lo (l er.) V 20 pi.los (l er.) V)

26
corporis longitudo nihil aliud exigebat nisi ut maculis terga distincti et squamarum leuitate suffulti in lubricos tractus sinuosis flexibus laberentur.

in quadrupedibus autem idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit et acuminauit in caudam, aut ut obscenae corporis partes uel propter foeditatem tegerentur uel propter teneritudinem munirentur aut ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, inperfectum fit animal ac debile.

ubi autem ratio et manus est, tam non est id necessarium quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede neque homine tecto excogitari quicquam turpius possit.