De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

seduidelicet qui summam ipsam ueritatis amisit, semper erret necesse est. si enim non prouidentia, sed fortuitis atomorum concursionibus nascuntur omnia, cur numquam fortuito accidit [*](AVCTORES § 7 s.] Epicurea ed. Usener frg. 373 (p. 262). § 8] Lotr. IV 822 ss. 22—25] cf. Quintil. I 1, 1_ ) [*](BVJ 2 cum edd. 4 possent B 5 constant B 6 iji.,2? 11 sint scripai, sunt BV, essent Usenerus 16 ante non s. I. si add. B2 oculi. (s er.) B 17 Lpostea inquit eorum, V apaaruit (alt. a ex e ?) V 18 causa. (m er.) Y 19 causa. V 20 nullo (o part. ras. ex a ?m.2?)V 21 ordinata Y 22 si enim V LaueB nonj V 24 natura (e add. m. 2) B 25 ard\' V uidelicet (pr. e ex i) V 26 erLrJet Vlf)

24
sic coire illa principia, ut efficerent animal eiusmodi quod naribus potius audiret, odoraretur oculis, auribus cerneret?

si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi cottidie monstra generari in quibus et membrorum ordo praeposterus et usus longe diuersus existeret.

cum uero uniuersa genera et uniuersa in quoque membra leges suas et ordines et usus sibi attributos tueantur, manifestum est nihil fortuito esse factum, quoniam diuinae rationis dispositio perpetua seruatur.

uerum alias refellemus Epicurum: nunc de prouidentia ut coepimus disseramus.