De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

dixit enim neque oculos ad uidendum esse natos neque aures ad audiendum neque pedes ad ambulandum, quoniam haec membra prius nata sint, quam esset usus uidendi et audiendi et ambulandi, sed horum omnium officia ex natis extitisse.

uereor ne huiusmodi portenta et deridicula refutare non minus ineptum esse uideatur, sed libet ineptire, quoniam cum inepto agimus, ne se ille nimis argutum putet. quid ais, Epicure?

non sunt oculi ad uidendum nati? cur igitur uident? postea inquit eorum usus apparuit. uidendi ergo causa nati sunt, siquidem nihil possunt aliud quam uidere. item membra cetera cuius rei causa nata sint, ipse usus ostendit: qui utique nullo modo posset existere, nisi essent membra omnia tam ordinate, tam prouidenter effecta, ut usum possent habere.

quid enim si dicas aues non ad uolandum esse natas neque feras ad saeuiendum neque pisces ad natan- . dumneque homines ad sapiendum, cum appareat ei naturae officioque seruire animantes ad quod est quaeque generata?