De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

eos nodos firmiter solidatos leni quodam operculo [*](AVCTORES 7-9 Varro] Wilmanns, De M. Ter. Varr. libr. gramm. frg. 38 (p. 170). EXPILATORES 7-9] Isidor. orig. XI, 1, 25; de diff. rer XVII 50. 17—20] Isidor. orig. XI 1, 87. ) [*](BY] 2 uelrut\' B circolum yac, part. ras. corr. m. 1? 3 mollia V 4 possint B 5 simile Y 6 nauali (u ex b) B, nauis Yj eicere malim, cf. p. 19, 20 carinae (1 ras. ex uj Y capuat, V2 7 animantitts B 9 a] e Heumannus conl. p. 19, 6 (cf. diximus). 9, de codd. rec., edd., sed cf. c. 10, 21 scapulae ... a ceruice demissae 11 celeri F1, -rè F2\' 13 rut\' V 14 quaterua] edd., terna BV; recepi illud, quia Lact., quamquam § 7 uel ambulafidi uel faciendi uel uolandi causa dixit (cf. etiam § 2. 3 est et tertium genus), hic tamen pedes tantwn (cf. statim in gradiendo) significat; nisi forte aut — ut in homine aut terna <ut in auibus aut quaterna> ut in quadrupede fuisse conicitur quadruperden B, quadrupede (alt. e part. ras. ex u uel a m. 2?) V 18 grossioribus B 19 sint Y 20 leni (p er.) B )

21
texit, quod dicitur cartilago, scilicet ut sine attritu et sine sensu doloris aliquo flecterentur. eosdem tamen non in unum modum informauit. alios enim fecit simplices et in orbem rotundos,

in iis dumtaxat articulis in quibus moueri membra in omnes partes oportebat, ut in scapulis, quoniam manus utrolibet agitari et contorqueri necessarium est, alios autem latos et aequales et in unam partem rotundos et in iis utique locis ubi tantummodo curuari membra oportebat, ut in genibus et cubitis et manibus ipsis.

nam sicut manus ex eo loco unde oriuntur ubique uersus moueri speciosum simul et utile fuit, sic profecto, si hoc idem etiam cubitis accideret, et superuacuus esset eiusmodi motus et turpis.

iam enim manus amissa dignitate quam nunc habet mobilitate nimia proboscidi similis uideretur essetque homo plane anguimanus, quod genus in illa inmanissima belua mirabiliter effectum est.