De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

ex eius parte quasi media costas id est [*](A VOTORES 20 s. quasi-spinaml cf. \'Plutarch.\' Plac. philos. V 17, 3 (ex Aetio) \'AP-.OTOTSXYJS ..; Dielsius. Doxogr. gr. p. 190 adn. 2; Nemes. p. 262 (TJ pax\'S • • •) • EXPILATORES 8 alternis-fixa] Isidor. orig. XI 1, 112. ) [*](BVJ 1 loquamur codd. rec., edd.; an loquemur? 4 rutundam B, sic etiam p. 21, 4. 7. al. ref moneri B, emoueri Y 7 membra quaedam Y 8 sola V1, part. ras. corr. V3 perducerent] codd. rec., Parrhasius, producerent jJV, sine dubio ex produxit bis ante scripto; lectio perducerent etiam etymologia pedes-petendi commendatur; cf. de hoc loco \'Ueb. d. Quellen\' p. 263 13 sunt posterioribus pedes fens ac similes (sic) V 15 temperandumque Y, sed cf. c. 10, 24 tenendi faciendique 17 pennae (sed e ex i m. 1 ?) V exibent B 18 habet in marg. V 20 conpigit yae, corr. m. 1? 21 spi*nam (n er.) V 22 ossre1 B3 facultatem om. B, post anima! add. usfl B3 ) [*]( 2* )

20
transuersa et plana ossa porrexit in diuersum, quibus clementer curuatis et in se uelut in circulum paene conductis interna uiscera contegantur, ut ea quae molliora et minus ualida fieri opus erat, illius solidae cratis amplexu possent esse munita.

in summo uero constructionis eius quam similem nauali carinae diximus. caput conlocauit, in quo esset regimen totius animantis, datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nerui.

ea uero quae diximus a corpore uel ambulandi uel faciendi uel uolandi causa esse producta, neque nimium longis propter celerem mobilitatem neque nimium breuibus propter firmitatem, sed et paucis et magnis ossibus constare uoluit.

aut enim bina sunt ut in homine aut <qua>terna ut in quadrupede: quae tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et grauitas retardaret, sed cauata et ad uigorem corporis conseruandum medullis intrinsecus plena. eaque rursus non aequaliter porrecta finiuit, sed summas eorum partes nodis crassioribus conglobauit, ut et substringi neruis facilius. et uerti tutius possent, unde sunt uertibula nominata.