De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

deus enim qui prouidentiam et potestatem suam multarum rerum mirabili uarietate uoluit ostendere, quoniam caput eius animalis non tam longe porrexerat, ut terram posset ore contingere, quod erat futurum horribile atque tetrum, et quia os ipsum profusis dentibus sic armauerat, ut etiamsi contingeret, pascendi tamen facultatem dentes adimerent, produxit inter eos a summa fronte molle ac flexibile membrum quo prendere, quo tenere quodlibet posset, ne rationem uictus capiendi uel dentium prominens magnitudo uel ceruicis breuitas inpediret. [*](BV7 2 irnirm B3 4 iis] edd., his BY 7 tert. et om. B iis scripsi, his BP 8 tantum B 9 et in cubitis B 10 post oriuntur 8. I. a corpore add. B3 12 superuacuos B 13 amissae (e exp. m. 3) B dignitate J51, corr. B3 hunc BK mobilitatem B1, corr. B3 14 proma boscidi similis] Egnatius, proroscidi (mu m. 3) similis B, promusciwdissi- milis V 15 effecttl (~m. %) B 18 capu.d., (sic) Bll 20 faaetrum Bs, Ltjarum V os V ipsud ex ipsam B3, tum eadem man. m restituit profusis (i in er. o m. 1 uel 2) B ante ut etiamsi er. ut etiam Y 21 contirn\'geret B2 22 fVonte V 23 quord\'libet Y 24 prominus Bl, n prominaejS B3 )

22

Non possum hoc loco teneri quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam: illius enim sunt omnia quae delirat Lucretius. qui ut ostenderet animalia non artificio aliquo diuinae. mentis, sed, ut solet, fortuito nata esse, dixit in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie ac magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas aut coeundi generandique ratio defecisset.

uidelicet ut atomis suis locum faceret, diuinam prouidentiam uoluit excludere. sed cum uideret in omnibus quae spirant mirabilem prouidentiae inesse rationem, quae, malum, uanitas erat dicere fuisse animalia prodigiosa in quibus ratio cessaret?

quoniam igitur omnia quae uidemus cum ratione nata sunt - id enim ipsum, nasci, efficere nisi ratio non potest —, manifestum est nihil omnino rationis expers potuisse generari.