De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

In principio cum deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formae speciem conglobare atque colligere, ut et moueri ad ambulandum et flectere se in quamlibet partem facile possent, sed ex ipsa corporis summa produxit caput. item produxit quaedam membra longius, quae uocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa perducerent animal quo mens tulisset aut quo petendi cibi necessitas prouocasset.

ex ipso autem uasculo corporis quattuor fecit extantia, bina posterius, quae sunt in omnibus pedes, item bina capiti et collo proxima, quae uarios usus animantibus praebent. in pecudibus enim ac feris pedes sunt posterioribus similes, in homine autem manus, quae non ad ambulandum, sed ad faciendum tenendumque sunt natae.

est et tertium genus, in quo priora illa neque pedes neque manus sunt, sed alae, in quibus pinnae per ordinem fixae uolandi exhibent usum. ita una fictio diuersas species et usus habet.

atque ut ipsam corpons crassitudinem firmiter conprehenderet, maioribus et breuibus ossibus inuicem conligatis quasi carinam conpegit quam nos dicimus spinam eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberet.