De Opificio Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quod ipsum quomodo fiat non potest peruideri, cur fiat potest. nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens uisionum imaginibus occupata teneatur. latet autem mens oppressa somno tamquam ignis obducto cinere sopitus: quem si paululum commoueris, rursus ardescit et quasi euigilat.

auocatur ergo simulacris, donec membra sopore inrigata uegetetur: corpus enim uigilante sensu, licet iaceat inmobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus et uibrat ut flamma et artus omnes ad se adstrictos tenet.

sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resoluitur in quietem.

traducitur autem mens cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit. dum intenta est in ea de quibus cogitat, repente somnus obrepit et in species proximas sensim cogitatio ipsa declinat: sic ea quae sibi ante oculos posuerat, uidere quoque incipit.

deinde procedit ulterius et sibi auocamenta inuenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. nam sicut mens per diem ueris uisionibus auocatur, ne obdormiat, ita <per noctem; falsis, ne excitetur: nam si nullas imagines cernat, aut uigilare illam necesse erit aut perpetua morte sopiri.

dormiendi eigo causa tributa est a deo ratio somniandi et quidem in commune uniuersis animantibus, sed illud homini praecipue, quod cum [*](BPVJ 1 quod V 2 falsarum om. P 3 faUat,ur P1 4 possimus Bl, corr. B3 6 lateret B, latet (alt. t in 2 litt. er. m. 2) P ojpjpressa B3 7 cineri P1 quam V paululum] V (sed alt. u part. ras. ex 0), c paulum BP 8 euigilet B auocatur (r in er. m \'I) B 9 uegLeta.,ntuin (etiam t s. I. m. 2) P2, uegitentur V licett (a er.) V 10 ftagLr;Lt..* B2 11 bibrat Bl, cotr. B2 omnis V1, corr. V1 strictos P, aastrictos (pr. e in er. d m. 2) V 12 Lsed.. P2 mens] PF, res B 13 tum B omne. (m er.) B 15 coeperifit (n exp. et del. Mt. 2) P 17 sicca P1 18 rquae1 B1, quf (t m. 2 ?) V, om. BlP 20 ut P 21 abdormiat P per noctem addidi, nocte Egnatius 22 nam] quae coni. Halmius illi (\' m. 3) B 24 est om. B, )

59
eam rationem deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium.

nam et historiae saepe testantur extitisse somnia quorum praesens et admirabilis fuerit euentus, et responsa uatum nostrorum ex parte somniis constiterunt.

quare neque semper uera sunt neque semper falsa, Vergilio teste, qui duas portas esse uoluit somniorum. sed quae falsa sunt, dormiendi causa uidentur, quae uera, inmittuntur a deo, ut imminens bonum aut malum hac reuelatione discamus.

Illud quoque uenire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre an potius ex matre an uero ex utroque generetur. sed ego id meo iure ab ancipiti uindico.