De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

\'immo\' inquit \'si irascitur deus, statim debuit uindicare et pro merito quemque punire\'. at enim si id faceret, nemo superesset. nullus est enim qui nihil peccet et multa sunt quae ad peccandum inritent, aetas uinolentia egestas occasio praemium.

adeo subiecta est peccato fragilitas carnis qua induti sumus, ut nisi huic necessitati deus parceret, nimium fortasse pauci uiuerent: propter hanc causam patientissimus est et iram suam continet. nam quia perfecta est in eo uirtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quia et ipsa uirtus est.

quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex inprobis continentes! quam multi in prima aetate turpes et omnium iudicio damnati postmodum tamen laudabiles extiterunt! quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur.

leges publicae manifestos reos damnant, sed plurimi sunt quorum peccata occultantur, plurimi qui delatorem conprimunt aut precibus aut praemio, plurimi qui iudicia eludunt per gratiam uel potentiam.

quod si eos omnes so qui humanam poenam effugiunt, censura diuina damnaret, esset homo aut rarus aut etiam nullus in terra.

denique uel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines contempto deo uiuo terrenis fragilibusque figmentis honorem diuinum tamquam caelestibus deferunt adorantes opera humanis digitis laborata.

cumque illos deus artifex ore sublimi, statu recto figuratos ad contemplationem caeli [*](AVCTOBES 7] cf. Terent. Ad. III 4, 24. ) [*](BP] 1 effugere nec uiuus (ordinem uerborum restituit m. 1 ?) B 5 rid\' B3 8 fragilitas peccato B ut] P, et B 12 quia] B, quae P, recte ? 13 est om. P quam permulti (= et — m. 2 ?) B 16 nisi B omnem P 18 occultuntur P 19 alt. aut ex as uel ad B7 20 indiciae (ut uid.) ludunt Bl, iudicia LeJudunt B2 in gratiam et potentiam eras. m restituit B3 eos om. B 23 potuisse*t (n er.) B 26 laborata* (d er.) B, elaborata Petr. Francius 27 contemplationernT B* )

121
et notitiam dei excitauerit, curuare se ad terram maluerunt et pecudum modo humi repere.

humilis enim et curuus et pronus est qui ab aspectu caeli deique patris auersus terram quam calcare debuerat, id est de terra ficta et formata ueneratur.

in tanta igitur inpietate hominum tantisque peccatis id adsequitur patientia dei, ut se ipsi homines damnatis uitae prioris erroribus corrigant. denique et boni sunt iustique multi et abiectis terrenis cultibus maiestatem dei singularis agnoscunt.

sed cum maxima et utilissima sit dei patientia, tamen quamuis sero noxios punit nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse peruiderit.