De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

astra etiam cetera uel ortu uel occasu suo certis stationibus opportunitates temporum subministrant. sed et nauigiis, quominus errabundo cursu per inmensum uagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator obseruans ad portum destinati litoris peruehatur.

uentorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus inrigentur, ut uites fetibus, arbusta pomis [*](AVCTORES 14 s.] Verg. Georg. I 289 s. ) [*](BPJ 1 sunt (add. m. 2) Sdnt (exp. m. 1 uel 2) soh. (is er.) Ji inaequalibus B, sed cf. Inst. VII14, 8 (siderum) inaequabiles motus 2 orbis P1 3 rnoctenT B3 4 abscessu. (m er.) B longius] edd.. longus P, longius-accessu om. B propio (o ex us) sic B3, propi//us ex proprius P2 5 et ut B 6 unioribus (h s. I. er., quod add. m. 2) B, humori- bus P ubertatem (h er.) P 7 aesti uis B3 ueLljii3 heruidejB1, herbidae B2 8 umidis (h 8. I. er., quod add. m. 2) B micant Bl, mi ti gent B2, n expunx. B3 10 uiribus Bl, corr. B3 ret"1 B3 11 Lsuje P2 claritates P1 inlustret P 12 operasjin Bx, opera sinre\' B2 13 possi n t B3 16 occansu (n del. m. 3) B sTationibus B2, sationibus P 17 oportnnitatis P1 subministrarn"t B1 18 errabundo (s er.) B curso P1 19 portus B destinati (alt. i add. d a m. 2) P 20 spiritu- (s er.) B atrahuntur (d s. l. m. 2, a a. I. m. 1 uel 2) B 21 inbribus B arbusta (usta in er. ora ? m. 3) B pomis (0 in 2 litt. er.) P )

101
exuberent. et haec per orbem uicibus exhibentur, ne desit aliquando quo uita hominum sustineatur. at enim ceteras animantes eadem terra nutrit et eiusdem fetu etiam muta pascuntur. num etiam mutorum causa deus laborauit?

minime, quia sunt rationis expertia. sed intellegimus et ipsa eodem modo in usum hominis a deo ficta partim ad cibos partim ad uestitum partim ad operis auxilia, ut clarum sit diuinam prouidentiam rerum et copiarum abundantia hominum uitam instruere atque ornare uoluisse, ob eamque causam et aerem uolucribus et mare piscibus et terram quadrupedibus inpleuit.

sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere cur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in mari quam in terra.

quod Stoici ueritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu temporum inuentu<i>ri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus inuenerit.