De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe aduersus [*](AVCTOBES § 8] cf. Cic. de nat. deor. II 68, 158 ss. § 9] cf. Cic. Acad. pr. II 38, 120. 14-20. 102, 1-3] Chrysippea ut uid., cf. Plotarch. de Stoic. rep. 21, 4 (oj μύες). ) [*](BPJ 1 ex h ibentur B2 2 quo. (d er.) B sustinetur B 4 mu»torum (1 er.) B minimo pi 5 exper.tis (i er.) B 6 in.usurn P ria facta codd. rec., edd. ad cibos partim om. P 7 opus P1, opel/ P2 8 abundantia (h er.) P uitam instruere adque (sic) in marg. sup. add. B3 uijA instrujere P1 9 or<Jinare (di exp. m. 3) B ab B1, corr. B1 eSque (\' er. restituit m. 3) B causam (m er. restit. m. 3) B 10 quadripedibus P impleuisse Heumannus 12 contrariauis Bx, contrari ab h is B* 13 alt. et om. Blp, s. l. add. B1 in add. B2 14 istoici B respicientets., PJ 15 aiunt (nt part. in ras. m. 2) P multa. (s er.) B esse om. P 16 quord (\' add. m. 1 uel 2) B adhuc om. P 17 inuentuiri scripsi, inuenturi BP, cf. ad Inst. I 6, 13 (p. 23, 4); inueniri edd. 19 et in blattis ref (et 8. I. m. 1 uel 2) B 20 sunt B3 21 inneniatnr] Heumamaus, inuenitur B, inuenietur P )

102
mala, cum id illi querantur, esse omnino malum!

uiperam ferunt exustam in cineremque dilapsam mederi eiusdem bestiae morsui. quanto melius fuerat eam prorsus non esse quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari!

breuius igitur ac uerius respondere potuerunt in hunc modum: deus cum formaret hominem ueluti simulacrum suum, quod erat diuini opificii summum, inspirauit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac dicioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur. proposuit tamen ei et bona et mala, quia sapientiam dedit, cuius omnis ratio in discernendis bonis ac malis sita est.

non potest enim quisquam eligere meliora et scire quod bonum sit, nisi sciat simul reicere ac uitare quae mala sunt. inuicem sibi alterutra conexa sunt, ut sublato alterutro utrumque sit tolli necesse.

propositis igitur bonis malisque tum demum opus suum peragit sapientia et quidem bonum adpetit ad utilitatem, malum reicit ad salutem.