De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Si consideret aliquis uniuersam mundi administrationem, intelleget profecto quam uera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum. omnia enim quibus constat quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis adcommodata sunt.

homo igni utitur ad usum calefaciendi et luminis et molliendorum ciborum ferrique fabricandi, utitur fontibus ad potus et ad lauacra, fluminibus ad agros inrigandos terminandasque regiones, utitur terra ad percipiendam fructuum uarietatem, planis ad segetem, collibus ad conserenda uineta, montibus ad usum arborum atque lignorum, utitur mari non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, uerum etiam ad ubertatem omnis generis piscium.

quod si his elementis utitur to quibus est proximus, non est dubium quin et caelo, quoniam et caelestium rerum officia ad fertilitatem terrae ex qua [*](AVCTORES 8 s.] cf. Cic. de nat. deor. II 61, 154; Epit. 24 (29), Õ. § 2-7] cf. ibid. I 60, 151 s. 39, 98 ss. ) [*](BPJ 1 his B 2 hominum Bx, corr. B3 post sit expers locus 98, 23— 99, 2 societatem-quod ire (sic) sit repetitus a m. 1, nisi quod recte 98, 23 uita, 99, 1 is, 2 homini scriptum est, locum uncis inclusit m. 2, B 5 rursus P superiorLa., B3 7 uniuersi rm. 2) P 8 intellegit BI, corr. B3 9 nostri (i ex a) B3 11 hominis] P, solius hominis B, sed cf. § 25 propter hominem 12 molliendorum] Lengletius, mol.endorum (i er.) B, mouendorum P, coquendorum codd. rec., edd.; cf. Cic. de nat. deor. 160, 151 ad mitigandum cibum 13 ac (ante potus) Bl, corr. B* 14 terminandosque Bx 15 percipiendft r add. Bs P11) BP frugum P, sed cf. Cic. de imp. Pomp. 6, 14 uarietate fructuum uarietaterm\' B3 planis ad segetem om. P 18 longiquis B reugionibus (li er.) B perferendas B 19 ueritatem Bx, uarietatem Bx 20 et (t in er. c ? m. 2) B qffi (i. e. quoniam) ex qfi (i. e. quando) P2 21 ref B* ) [*]( 7* )

100
uiuimus temperata sunt.

sol inrequietis cursibus et spatiis inaequabilibus orbes annuos conficit et aut oriens diem promit ad laborem aut occidens noctem superducit ad requiem, et tum abscessu longius ad meridiem tum accessu propius ad septentrionem hiemis et aestatis uicissitudines facit, ut et hibernis umoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat et aestiuis caloribus uel herbidae fruges maturitate durentur uel quae sunt in umidis, incocta et feruefacta mitescant.

luna quoque nocturni temporis gubernatrix amissi ac recepti luminis uicibus menstrua spatia moderatur et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis inlustrat, ut aestiua itinera et expeditiones et opera sine labore ac molestia confici possint, siquidem

  1. nocte leues melius stipulae, nocte arida prata
  2. tondentur
  3. .