De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Nunc, quoniam respondimus inpiae quorundam detestabilique prudentiae uel potius amentiae, redeamus ad propositum.

diximus religione sublata nec sapientiam teneri posse nec iustitiam, sapientiam, quia diuinitatis intellectus quo differimus a beluis in homine solo reperiatur, iustitiam, quia nisi cupiditates nostras deus qui falli non potest coercuerit, scelerate inpieque uiuemus.

spectari ergo actus nostros a deo non modo ad utilitatem communis uitae attinet, sed etiam ad ueritatem, quia religione iustitiaque detractis uel ad stultitiam pecudum amissa ratione deuoluimur uel ad bestiarum inmanitatem, immo uero amplius, siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt.

quid erit homine truculentius, quid inmitius, si dempto metu superiore uim legum aut fallere potuerit aut contemnere ?

timor igitur dei solus est qui custodit hominum inter se societatem, per quem uita [*](11 diximus] c. 8, 7. ) [*](BPJ 1 qui om. B 2 regereT B3 3 cum] PB3, quem Bl 5 requisibit Bt, corr. B3 6 benefic»um (i er.) B 7 Lcuijquam B3 9 estaubique Bl, d e te stabilique B* 10 imprudentiae codd. rec., edd. 1 I sapientia P teneri-sapientia (sic) part. s. I. part. in marg. add. B*, teneri posse nec iustitiam P; sapientiam Buenemannus 12 quia om. P post intellectus s. I. add. est B* 13 differrimur sic (r exp. m. 2) P repperire JB1, corr. B3 14 cupiditatis P1 15 actotl P1 nosrtros\'\' B* 16 post modo 8. I. add. quae B3 17 religionem (m del. m. 3) B iustitiamque (m del. m. 3) B detracta. (s er.) P 19 uestiarum Bt. corr. B2 20 sui. (s er.) B generi»s (bu er.) B 21 de superiore codd. rec., probat Buenemannits (cf. Cypriom. p. 12, 8. 359, 3), superioris Heumannus 23 homi//num ex hommium (sic) ut uÅd. P2 rse* B2 uita* (m er.) B )

99
ipsa sustinetur munitur gubernatur. is autem timor aufertur, si fuerit homini persuasum quod irae sit expers deus, quem moueri et indignari, cum iniusta fiunt, non modo communis utilitas, sed etiam ratio ipsa nobis et ueritas persuadet. rursum nobis ad superiora redeundum est, ut quia docuimus a deo factum esse mundum, doceamus quare sit effectus.