De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet qui ob uirtutem multarumque artium scientiam Termaximus nominatus est, et erat non modo Platone, uerum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior.

apud Xenophontem Socrates disputans ait formam dei non oportere conquiri, et Plato in Legum libris, quid omnino sit deus. non esse quaerendum, quia nec inueniri possit nec enarrari.

Pythagoras quoque unum deum conStetur dicens incorporalem esse mentem quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta uitalem sensum cunctis animantibus tribuat. Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem deum dixit, quamuis gentes et urbes suos habeant populares deos.

eadem fere Aristoteles cum suis Peripate io ticis et Zeno cum suis Stoicis. longum est enim singulorum [*](AVCTORES 4—6] Plat. Tim. p. 28 C (cf. Uic. ibid. I 12, 30. Minnc. Fel. 19. 14). 6-9] Cic. ibid. m 22, 56. 11 s.J Xenoph. Memor. IV 8,13 (cf. Cic. ibid. I, 12, 31; Minuc. Fel. 19,13). 12—14J Plat. Legg. VII 821 A (cf. Cic. ibid. I 12, 80). 14—17J Cic. ibid. I 11, 27 (cf. Minnc. Fel. 19, 6). 17-19] Cic. ibid. I 18, 82. ) [*](EXPILATORES 8 s. qui ob uirtutem—nominatus est] Isidor. orig. VIII 11. 49. ) [*](BP] 1 alt. est om. P commentitium B 2 subniitfm1 B* 4 timeo (k m. 2) P, timea B1, timeo B3 5 ruf B1 8 Termaximus] BP, Trismegistus id est Tennazimus Isidor. orig. VIII 11, 49, recte? 9 est om. P pythagoram (m del. m. 3) B 10 ret1 septem B* antiquior] P, antiquior fuit B 11 nosfonteih (m exp. m. 1 ?) Bl, eorr. B1 post ait in spatio qui add. B*, postea er. formajnj B* dej B3 12 om n ino B2 15 quam Bl, corr. B3 16 anima libus P1, animanltibus (t part. ras. ex 1) P3 17 antistenes B disico Bl, tisico B1, fisico B3, fysico P 19 ea.dem (n ? er.) B aristo te les B3 peripateticis et zenon cum suis ita inf. marg. add. B3 ) [*]( XXVII Lact. 2. ) [*]( 7 )

98
sententias exsequi: qui licet diuersis nominibus sint abusi. ad unam tamen potestatem quae mundum regeret concurrerunt.

sed tamen summum deum cum et philosophi et poetae et ipsi denique qui deos colunt saepe fateantur, de cultu tamen et honoribus eius nemo umquam requisiuit, nemo disseruit, ea scilicet persuasione qua semper beneficum incorruptumque credentes nec irasci eum cuiquam nec ullo cultu indigere arbitrantur. adeo religio esse non potest ubi metus nullus est.