De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

\'haec\' inquit \'per inane inrequietis motibus uolitant et huc atque illuc feruntur, sicut pulueris minutias uidemus in sole, cum per fenestram radios ac lumen inmiserit. ex his arbores et herbae et fruges omnes oriuntur, ex his animalia et aqua et ignis et uniuersa gignuntur et rursum in eadem resoluuntur\'. ferri hoc potest, quamdiu de rebus paruis agitur. \'ex his etiam mundus concretus est\'.

inpleuit numerum perfectae insaniae, nihil uidetur ulterius adici posse, sed inuenit tamen ille quod adderet. \'quoniam omne\' inquit \'infinitum est nec potest quicquam uacare, necesse est ergo innumerabiles esse mundos\'.

quae tanta uis fuerat atomorum, ut moles tam inaestimabiles ex tam minutis conglobarentur ? ac primum requiro quae sit istorum seminum uel ratio uel origo. si enim ex illis sunt omnia, ipsa igitur unde esse dicemus ? quae natura tantam copiam ad efficiendos et innumerabiles mundos subministrauit ?

sed concedamus ut inpune de mundis delirauerit, de hoc loquamur in quo sumus et quem uidemus. ait omnia ex indiuiduis corpusculis fieri.

si hoc ita esset, nulla res umquam sui generis semine indigeret, sine ouis alites nascerentur aut oua sine partu, [*](AVCTORES 3—6] cf. Lncr. n 114 ss. 6 s.] cf. Lucr. I 744. 820 s. 10—13] cf. Lucr. II 1048 SB. 21 ss.] cf. Lucr. I 160 ss. EXPILATORES § 9] Isidor. orig. XIII 2, 1. ) [*](BPJ 1 hamis Bl, corr. B*, rb\'amos PJ ut (u in er. e ? m. 3) B 2 possjntj B9 pr. anputari B. pr. et alt. Mputari r- add. et n exp. m. 2) P 4 uolitans B1, corr. Bs atque (t in er. d? w. 2) P 5 minutias] P, micas B, quod ex § 32 huc relatum uid.; ef. Lvcr. II 114 88. (116 multa minuta); sicut tenuissimi pulueres Isidor. orig. XIII 2, 1 arc\' B2 6 ex] B3P, et Bl 8 rursus P ea.dem (n er.) B quadiu (\' m. 2) P 9 malim (sed> uel <at> ex 10 inpleuirf B1 nume-rum (ro er.) B ptecte sic P uidetur om. P 12 est om. P 14 inaestimabiles (aest in 2 uel 3 lilt. er. m. 2) B 17 unde-natura in sup. marg. add. B3 natura. (m er.) P 18 et (i.e. etiam, cf. 9) om. P subministrabit B1, corr. B2 concedam P 19 de- lerauerit Bl, corr. B3 20 rex\'1 P2 22 alitis P1 oua] B, uas P rsine\'\' B )

87
+ item cetera uiuentia sine coitu, arbores et quae gignuntur e terra, propria semina non haberent; quae nos cottidie tractamus et serῑmus. cur ex frumento seges nascitur et rursum ex segete frumentum? denique si atomorum coitio et conglobatio efficeret omnia, in aere uniuersa concrescerent, siquidem per inane atomi uolitant.

cur sine terra, sine radicibus, sine umore, sine semine non herba, non arbor, non fruges oriri augerique possunt?

unde apparet nihil ex atomis fieri, quandoquidem una quaeque res habet propriam certamque \'\\ 10 naturam, suum semen, suam legem ab exordio datam.

denique Lucretius quasi oblitus atomorum quos adserebat, quo redargueret eos qui dicunt ex nihilo fieri omnia, his argumentis usus est, quae contra ipsum ualerent. sic enim dixit:

  1. nam si de nihilo fierent, ex omnibus rebus
  2. omne genus nasci posset, nil semine egeret.

item postea

  1. nil igitur fieri de nilo posse putandum est,
  2. semine quando opus est rebus, quo quaeque creatae
  3. aeris in teneras possint proferrier auras
  4. .