De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

Qui nolunt diuina prouidentia factum esse mundum. aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum aut repente natura extitisse, naturam uero, ut Straton ait, habere in se uim gignendi et minuendi, sed eam nec sensum habere ullum nec figuram, ut intellegamus omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice nec auctore.

utrumque uanum et inpossibile. sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent quam id sentiant quod ratio deposcit.

primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito cohaesisse mundum locuntur, ubi aut unde sint quaero. quis illa uidit umquam? quis sensit? quis audiuit? an solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus [*](AVCTORES 10] de cap. 10 cf. \'Lact. u. Lucr.\' p. 234 ss. 12—14] Cic. de nat. deor. I 13, 85. ) [*](BPJ 1 adheus Bl, corr. B2 quireneus B, cyrineus P 2 theudorus B1, corr. B1 et] P, etiam B boni ex noui B3 8 ma*luerunt (l er.) B uel contra B denelgare ex 4 litt. incert. et glnare B3 4 quibus B priore P hi. (i er.) P 6 ««utrumne P munitos Bl, minutos in ras. B3 7 auctoritate] codd. rec., ueritate BP 8 properandu sic B 9 longius a materia (a m. 2 supra scripta er.) B deuagetur] edd., diuagetur (sed s. I. B3) BP 12 repente (e er.) B naturfi (.m. 2) B 17 quisuis Bl, corr. B3 sententiam RI, sen***tiant B1 19 fortuito] B, to P1, tQ 8. I. add. PS, unde totum codd. rec., edd.; qf. Cic. de nat. deor. I 24, 66 concursu quodam fortuito; II 37, 93 concursione fortuita cojaisisse (^ m. 2) P, coisse codd. rec., edd. loquiintur (alt. u part. exp. et lin. del. m. 1, ut esset i) B "20 ulla Bl, corr. B3, illam P an] a (\' minus cert.) Pl, arutf PJ, tam Bl, aut B* 21 leuci"p\'pus B3 )

85
omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur quae nec aeger quisquam delirare nec dormiens posset somniare.

quattuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant. ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere, sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia quae nec uideri possent nec tangi nec ulla corporis parte sentiri.

tam minuta sunt\' inquit \'ut nulla sit acies ferri tam subtilis qua secari ac diuidi possint\'. unde illis nomen inposuit atomorum. sed occurrebat ei quod, si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas tanta uarietate quantam uidemus inesse mundo. dixit ergo esse leuia et aspera et rotunda et angulata et hamata.

quanto melius fuerat tacere quam in usus tam miserabiles, tam inanes habere linguam! equidem uereor ne non minus delirare uideatur qui haec putet refellenda, respondeamus tamen uelut aliquid dicenti.

si leuia sunt et rotunda, utique non possunt inuicem se adprehendere, ut aliquod corpus efficiant, ut si quis milium uelit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat.

sin aspera et angulata sunt et hamata, ut possint cohaerescere, diuidua ergo et [*](AVCTORES 2 s.] cf. Lucr. I 763 ss. 4-6] cf. Lucr. I 265 ss. II 730 ss. 842 88. 6-9] cf. Lucr. I 528 ss. 11 s.] cf. Cic. de nat. deor. I 24, 66; Lucr. II 333 ss. 381 ss. 17—19] cf. Lucr. II 453—455. ) [*](BPJ 2 delerare J31, corr. B3 dormiens] P. dolorumiens ut uid. Bl, r homodomiens part. in ras. B2 3 desserebant Pl 4 illa BI, corr. Bs 5 ..quae (pars super. litterae q a m. 2) P possint (i ras. ex u) P 6 sentire Px mitia ut uid. Bl, min ut a B2 7 qua- (m er.) BP, sed m minus cert. in P 8 a*tho mo rum (s ? er.. mo s. I. add. m. 1) B 9 rsi1 B3 natura\'. (1 distinctionem add. m. 2, m er.) B 10 non om. P 11 rin\'esse B3 ergo in 8 litt. er., quarum extremae ro ? B3 leui.a.. (t et te er.) B \'et aspera fort. post rotunda (cf. 16. 19)\' Thilo 13 qua...m (ntu er.) B 14 et quidem P dilerare Bl, corr. B3 15 put et B1, pu* tet B2 16 utique om. B se it. er. rei ? B1 18 una. (m er.) coagmentatione. (m er.) B leuitudo (laeu-) edd.,\' sed nullum uocia antiquum exemplum extare uidetur 19 massa B si B £ 0 hamata (h in ras. ut uid. m. 2) P possent B coharere (, m. 2) P )

86
secabilia sunt; hamos enim necesse est et angulos eminere, ut possint amputari. ita quod amputari ac diuelli potest, et uideri poterit et teneri.