De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

at enim, sicut alii dicunt, natura mundus effectus est, quae sensu et figura caret. hoc uero multo est absurdius. si natura mundum fecit, consilio et ratione fecerit necesse est: is enim facit aliquid qui aut uoluntatem faciendi habet [*](AVCTORES 21 s.J cf. ad p. 84, 12—14 et Cic. de nat. deor. I 20, 53. ) [*](BPJ 3 concursum Bl, m del. B3 4 quique ut uid. Bl, corr. B* 5 reuertentibuB P 6 ergo m mg. P 8 mundus P generarent P 10 pderent P1, ras. et s. I. corr. P1 11 pactione] B, ratione P, sed cf. Inst. III17, 27 quo foedere inter se, qua mente conueniunt (sc. atomi) confus o, P5 Vceruo PJ 12 aJifPs BI 15 et om. B\\ rac\' B* consilia P20 16 micis] B, atomis P, sed cf. Senec. de benef. IV 19, 3 te atomi et istae micae tuae forte ac temere conglobauerunt 17 et om. P 19 ut] P, aut B 20 omnes P1 21 aliT Blf effectus B2 22 quam Bl, corr. B3 sensus P 23 efficit Bl, effecit B3 24 is (h er.) B qurfaut P1 )

91
aut scientiam.

si caret sensu ac figura, quomodo potest ab ea fieri quod et sensum habeat et figuram? nisi forte quis arbitratur animalium fabricam tam subtilem tamque mirabilem a non sentiente formari animarique potuisse aut istam caeli speciem tam prouidenter ad utilitates uiuentium temperatam nescio quo casu sine conditore, sine artifice subito extitisse.

si quid est inquit Chrysippus quod efficiat ea quae homo, licet ratione sit praeditus, facere non possit, id profecto est maius et fortius et sapientius homine. homo autem non potest facere caelestia: ergo illud quod haec efficiat uel effecerit, superat hominem arte consilio prudentia potestate.

quis igitur potest esse nisi deus? natura uero, quam ueluti matrem esse rerum putant, si mentem non habet, nihil efficiet umquam, nihil molietur. ubi enim non est cogitatio, nec motus est ullus nec efficacia.

si autem consilio utitur ad incipiendum aliquid, ratione ad disponendum, arte ad efficiendum, uirtute ad consummandum, potestate ad regendum et continendum, cur natura potius quam deus nominetur?

aut si concursus atomorum uel carens mente natura ea quae uidemus effecit, quaero cur facere caelum potuerit, urbem aut domum non potuerit, cur montes marmoris fecerit, columnas et simulacra non fecerit.

atquin non debuerant atomi etiam ad haec efficienda concurrere, siquidem nullam positionem relinquunt [*](AVCTORES 7-13] frg. ei Cic. de nat. deor. U 6, 16 (cf. III 7, 17. 10, 25) liberius redditum. 19-22] Cic. de nat. deor. II, 37, 94. ) [*](BPJ 1 sensum B1, m del. B3 2 «tsenBum (in er.) B habet B -figuram (in er.) B 3 animalium] B, natura animalium P tamque mirabilem om. P 4 a* (t er.) B 6 specLi,em /ti ? er.) PJ utilitatis P1, corr. P1, utilitatem B 7 est inquit] edd., est enim B, inquit est P ciysippus B 12 prouidentia ex prudentia Bs 14 habent P 15 monetur B alt. rest1 P2 16 consilio] P, consilio suo B 17 faciendum B 18 poteatate. (m er.) B 20 efficit B 22 potneriLt, Pa montis Bl, eorr. B* 23 fecerut (n er.) B debuerent ut wid. Bl, corr. Bs athomi B 24 relinquunt (pr. u del. m. 3, sic) B, relinquaunt, P1 )

92
/ quam non experiantur? nam de natura quae mentem non habeat non est mirandum quod haec facere oblita sit.

quid ergo est? utique deus cum inchoaret hoc opus mundi, quo nihil potest esse nec dispositius ad ordinem nec aptius ad utilitatem nec ornatius ad pulchritudinem nec maius ad molem, quae fieri ab homine non poterant fecit ipse, in quibus etiam hominem ipsum: cui particulam de sua sapientia dedit et instruxit eum ratione quanta<m) fragilitas terrena capiebat, ut ipse sibi efficeret quae ad usus suos essent necessaria.

si uero in huius mundi ut ita dixerim re publica nulla prouidentia est quae regat, nullus deus qui administret, nec omnino sensus ullus in hac rerum natura pollet, unde igitur mens humana tam sollers, tam intellegens orta esse credetur?

si enim corpus hominis ex humo fictum est, unde homo nomen accepit, animus ergo, qui sapit, qui rector est corporis, cui membra obsecuntur tamquam regi et imperatori, qui nec aspici nec conprehendi potest, non potuit in hominem nisi a sapiente natura peruenire.

sed sicut omne corpus mens et animus gubernat, ita et mundum deus. nec enim ueri simile est ut minora et humilia regimen habeant, maiora et summa non habeant.

denique Marcus Cicero in Tusculanis et in Consolatione animorum inquit nulla in terris [*](AVCTOBES 22 ss.] Cic. Tusc. I 27, 66 (Consol. frg. 13). EXPILÂTORES 14 s.] cf. Isidor. orig. XI 1, 4; de diff. rer- XVII 47 (cf. ad Inst. II 10, 3). ) [*](BPJ 1 exLperientur. sic B3 nam] P, quam in ras. B3, sed\' distinctionem add. m. 2, m fort. a m. 1 scriptum, a m. 2 in aliam litt. mutatum, a m. 3 restitutum est; ante m a m. 1 scriptum erat cna uel ona uel ena natura. (m er.) B 3 quo* (d er.) B 4 «aptius (c er.) B 5 ornat i us P2, ordinatius B 6 etiam om. B 7 particula B 8 instruclit J31, corr. B3 quantam scripsi, quanta BP, quantum codd. rec., edd. 9 esseVt B3 11 quae] B3P, quam Bl 12 sensum B pollern\'t Bl 13 intellgens P 15 alt. qui om. P 16 obsequntur B 17 in] B, ad P 18 a sapiente natura] codd. rec., edd., ad sapientem natura (\' er.), B ad sapiente ( m. 2) natura P 19 mundus Bl, corr. (mundũ) ead. m. ? 20 et om. P 22 rin\'1 PJ consolatione (s. I. v er.) P )

93
origo inueniri potest. nihil est enim in animis mixtum atque concretum aut quod ei terra natum atque fictum esse uideatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum.