De Ira Dei

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.

quid ergo de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum uidemus, adeo ut sollertissima et diligentissima omnium partium membrorum- 20 [*](AVCTORES 11 s.] cf. Lucr. I 305 ss. VI 470 ss. 13-15] cf. Lucr. VI 451 88. ) [*](BPJ 1 materies (es ex ae) B2 ictu om. B conlida*t (n er.) B; conlidantur codd. rec., edd., sed cf. Inst. II 8, 31 conlidant enim necesse est ea quorum .. ; Archiu. lexicogr. et gramm. lat. VIIIp. 130 2 excuditur coni. Buenemannus conl. Verg. Aen. I 174. Ge. I 135. Plin. h. n. XVI 40, 77 5 omitto P aiquė, P2 6 tenuerit Bl, corr. B3 7 aqua (\' er.) B 8 credendum est] P, credent B ignes Bx, corr. B5 .9 in h alauerit P2 c*erae (a er.) B 10 laeuis (a del. m. 3) B erystam B laminam r m. 2) P 12 Valitu P2 pr. aut] P, et B aut dispersa] P, aquam dispersam B 13 humifacit Bl, hume- B1 et add. Heusingerus, Emendat. p. 136; cf. Lucr. VI 451 ss. 14 rapta] P, artata aut renouauit aut ex alia primae m. scriptura, de qua ar.. ta apparet, fecit B3 15 deicet B1, corr. B3, deięcit P ubij P, humi B malim dicemus liquores atomos] B (liquoris at. Thilo), liquoresatos P, h T liquores natos eodd. rec., edd. 16 alito (corr. m. 2) P ///atquin (1 uel 2 litt. er.) P 17 egoJS 20 membrorum q... (punct. in ras. a m. ^,uae ? er.)P )

89
que discriptio casum ac fortunam repellat?

sed putemus artus et ossa et neruos et sanguinem de atomis posse concrescere: quid sensus cogitatio mens memoria ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? \'minutissimis\' inquit. sunt ergo alia maiora. quomodo igitur insecabilia?

deinde, si ex inuisibilibus sunt quae non uidentur, consequens est ut ex uisibilibus sint quae uidentur. cur igitur nemo uidet?

sed siue inuisibilia quae sunt in homine consideres siue tactilia quae ueniunt sub aspectum, ratione utraque constare quis non uidet ? quomodo ergo sine ratione coeuntia possunt aliquid efficere rationale? uidemus enim nihil esse in omni mundo quod non habeat in se maximam mirabilemque rationem. quae quia supra hominis sensum et ingenium est, cui rectius quam diuinae prouidentiae tribuenda est?

an simulacrum hominis et statuam ratio et ars fingit, ipsum hominem de frustis temere concurrentibus fieri putabimus ? et quid simile ueritatis in ficto, cum summum et excellens artificium nihil aliud nisi umbram et extrema corporis liniamenta possit imitari ? num potuit humana sollertia dare operi suo aut motum aliquem aut sensum ?

mitto usum uidendi audiendi odorandi ceterorumque membrorum uel apparentium uel latentium mirabiles utilitates: quis artifex potuit aut cor hominis aut uocem aut ipsam sapientiam fabricare? quisquamne igitur sanus existimat, quod homo ratione et consilio facere non possit, id concursu atomorum passim cohaerentium perfici potuisse? uides in quae deliramenta inciderint, dum nolunt effectionem curamque rerum deo dare.

concedamus tamen his ut ex [*](AVCTORES 20-90, 10] ad Epicuri frg. 354 Usener (p. 238, 21). ) [*](BPJ 1 disscriptio sic P, descriptio B 3 mens om. P, sed cf. § 46 uim memoriae mentis cogitationis memor P 4 minutissinus (u er., i add. m. 1) B 5 insecabilia] P, insensibilia B 6 sunt quae-uisibilibus om. P 7 uidit B 8 consideret P tactibilia P 9 aspectu B const are Plf 11 edicere ut uid. Bl, corr. B3 16 frusUis (r ? er.) P concurrentis P1 19 potius Bl, corr. Bz 20 sensum (m add. m. 2) P o*mitto (m er.) P audiendi.. (gu er.) B 23 s,a\'n., (n i. e. us) p2 existimet Heumannus )

90
atomis fiant quae terrena sunt: num etiam caelestia? deos aiunt incorruptos aeternos beatos esse solisque dant inmunitatem, ne concursu atomorum concreti esse uideantur.

si enim dii quoque ex illis constitissent, dissipabiles fierent seminibus aliquando resolutis atque in naturam suam recurrentibus. ergo si est aliquid quod atomi non effecerint, cur non et cetera eodem modo intellegamus ?

sed quaero, antequam mundum primordia ista generassent, cur sibi dii habitaculum non aedificauerint ? uidelicet nisi atomi coissent caelumque fecissent, adhuc dii per medium inane penderent.

quo igitur consilio, qua pactione de confuso aceruo se atomi congregauerunt, ut ex aliis inferius terra conglobaretur, caelum desuper tenderetur tanta siderum uarietate distinctum, ut nihil umquam excogitari possit ornatius?

tanta ergo qui uideat et talia, potest existimare nullo effecta esse consilio, nulla prouidentia, nulla ratione diuina, sed ex micis subtilibus et exiguis concreta esse tanta miracula?

nonne prodigio simile est aut natum esse hominem qui haec diceret aut extitisse qui crederent, ut Democritum, qui auditor eius fuit, uel Epicurum, in quem uanitas omnis de Leucippi fonte profluxit ?