In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

pulchreque non dixit: \'reges mei et principes mei et sacerdotes mei et prophetae mei\', sed quia peccauerunt: reges eorum et principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum.

[*]( 32 (89), 33 a )Et uerterunt ad me terga et non facies. Iuxta illud, quod alibi scriptum est: et uerterunt contra me scapulam recedentem. qui enim precatur, inclinata ceruice in terram pronus funditur; qui uero tergum uertit, ipso gestu corporis indicat se neglegere comminantem. (et hoc,\' ait, \'faciebant\'.

[*]( 32 (39), 33 b )Cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire, ut acciperent disciplinam. \'Fugatis erroris tenebris et omni idolorum cultu, mea sententia confutata cotidie corda eorum inluminare cupiebam et docere, quae recta sunt\'. et ut liberum seruaret arbitrium, iungit et dicit: et nollent audire, ut acciperent disciplinam. sequitur:

[*]( 32 (39), 34 )Et posuerunt idola sua in domo, in qua inuocatum est nomen meum, ut polluerent eam. Non solum eo tempore ludas posuit in templo dei statuam idoli, quam in Hiezecihelis principio legimus, sed usque hodie [*]( 2 Hier. 32 (39), 32 5 *Hier. 32 (39), 32 9 Zach. 1, 11 17 cf. Eccli. 2, 10 sec. Vulg. 19 Hier. 32 (39), 33 23 cf. Ezech. 8, 3 ) [*]( 2 cuncta uno v cunctos Mp.c.m3 uir VP,LMAa.c. 8 tergam P faciem V 9 alibi om. P 10 praeeator e (o ex u; e s. u. m3) M 11 in—funditur in fine pag. om. L 12 gesto La.c.m2 se negligere (i ex e m2) L neglegere se cet. v ait] ita La.c.m2 faciebant ait P 14 delneulo LMa.c. 15 reciperent Ap.c.m3 16 dolorum L cultum ea P,La.c. confutato Ap.c.m2 17 quotidie Lp.c.m2 cottidie V 18 pr. et aid. (m2) L cum OD, om. cd. (cum ZF) seruarent P iucrit M dicet Lax. 24 hiezecihelis (pr. i s. u.) L hiezechielis MV iezechielis P, (pr. i s. u.) A principium P,LMAa.c. legis V hodie s. u. L.\' )

435
in domo dei, quae interpretatur ecclesia, siue in corde animaque credentium ponitur idolum. quando nouum dogma construitur et iuxta Deuteronomium adoratur in abscondito; nescitis, inquit, quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis?

[*]( 32 (39),35 a )Et aedificauerunt excelsa — siue aras — Bahalquae sunt in ualle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch. Pro \'initiarent\' in Hebraico scriptum est \'ebir\', quod Aquila et Symmachus \'transducerent\', LXX et Theodotio \'offerrent\' interpretati sunt. de (ualle filiorum Ennom\', quae Hebraice dicitur \'Gehenna\', supra plenius diximus, quod subiaceat Siloae fontibus et amoenitate sui. quia locus inriguus est, populum prouocauerit ad luxuriam. quam idolorum cultus sequitur.

notandumque, quod \'arae\' et \'excelsa\' Hebraico sermone appellentur \'bamoth\' propter eos, qui, in Samuelis et in Regum uolumine quid significet hoc uerbum, dubitant. Moloch idolum Ammanitarum est, quod in \'regem\' uertitur; significat autem scriptura diuina, quod non solum Bahal idolo, sed et Moab cunctisque daemonibus in ipso loco populus seruierit. [*]( 3 cf. Deut. 27, 15 4 I Cor. 3, 16 6 *Hier. 32 (39), 3.5, 8 Hier. 32 (39), 35 9.10 *Hier. 32 (39). 35 11 cf. p. 29, 16. 10.5. 16. 231, 19. Hieron de sit. et nom. p. 128, 9 14 *Hier. 32 (39;, 35 Hier. 32 (39), 35. cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 16, 17. 25, 9 15 cf. II Reg. 1, 19 (18). 25. 22, 34 16 cf. III Beg. 3, 2 etc. IV Beg. 12, 3 etc. 17 cf. III Reg. 11, 5 (5.7). 33. IY Reg. 23. 13. Hieron. Nom. Hebr. p 46, 17. 54, 24. 70, 5 19 cf. III Reg. 11, 5 (7). 33. IV Reg. 23. 13 ) [*]( 2 dogmata L constituitur a 4 nescitis—uobis in mg. M 5 habitet P 6 et om. V haras Aa.r. ars F 7 fili P ennon V,Ap.c. 8 saas] idolo add. e moloth A,MPa.c. initiaaerunt Mp.c.m3 ebraico P 9 euir P transtulenmt P 10 theodotion P iaterpr. s. offerent a 11 ennon A emnon P,Ma.c. genna Lax. Geennom p super P 12 siloe VPv 13 Iuioriam Aa.c. ___quam] qS Aa.c.m3 14 -que] quoque v 15 appellantur MAVPv hamoth F in om. V samuheiis AV 16 in om. MAVv 17 ammonitarum MPv, rege M 19 Moab] moloch Mp.c.m3,v cunctisq:ue(;add.m2)L demouibus F in om. F ) [*]( 28* )

436

[*]( 32 (39), 35 b )Quod non mandaui eis nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent ludam. Proprie tribus luda et Beniamin in fano Bahalis et Moloch daemonum simulacra ueneratae sunt; uitulos autem aureos in Bethel et Dan decem tribus, quae appellabantur Samaria, Ioseph et Ephraim. coluisse perspicuum est. tantumque mali fuit, quod a populo factum est, ut testetur deus se numquam cogitasse nec ascendisse in cor suum, quae illi facturi fuerint. omnia autem haec άνϑρω- ποπαϑὡς.

[*]( 32 (39), 36 )Et nunc propter ista haec dicit dominus deus Israhel ad ciuitatem hanc, de qua uos dicitis, quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste. Sicut sperantibus auxilium et in murorum firmitate fidentibus prophetatur, quod subuertenda sit Hierusalem et populus iam iamque capiendus et ante captiuitatem gladio et fame et peste periturus, sic desperantibus et post subuersionem urbis nullam salutem exspectantibus suum auxilium pollicetur, ut et confidentia atque superbia iustam sententiam et desperatio atque humilitas dei mereatur auxilium.