In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sed hi, qui obsidebant urbem, ingredientur\', inquit, \'et capient eam et succendent et ad solum usque comburent\' — uerbum enim Hebraicum \'bau\' ambiguitate sui et \'uenient\' et \'ingredientur\' sonat — \'et domus, in quarum domatibus sacrificabant Bahal, idolo Sidoniorum, et libabant dis alienis libamina ad irritandum me, ut non errore religionis, sed contentione quadam et in creatorem contumelias facere uiderentur.

quomodo autem periturus scribitur mundus iuxta illud, quod scriptum est: caelum et terra pertransibunt eo, quod in maligno positus sit, sic et domus ipsae et loca, in quibus flagitia perpetrata sunt, irae dei subiacent. sunt, qui contentiose illud, quod scriptum est: (locus, in quo crucifixus est dominus atque saluator, spiritaliter Gomorra et Aegyptus uocatur,\' ad ipsa loca referant. alii uero uniuersum mundum sub nomine Aegypti et Gomorrae significari putant; ut enim [*]( 1 Hier. 32 (39), 29 2 *Hier. 32 (39), 29 4 Hier. 32 (39j, 2 p Hier. 32 (39), 24 \' 8. 11 Hier. 32 (39), 29 9. 11 Hier. 32 (39), 29 11. 13 Hier. 32 (39), 29 17 *Matth. 24. 35. *Marc. 13, 31 cf. I Ioh. 5, 19 20 cf. Apoc. 11, 8 23 cf. Gen. 19, 24. 25 ) [*]( 1 qui s. u. L 2 eiceλΥconfai(T s. f) A ecce ΗΥCƜΝΠa V eice aeaCONTa: P hoc est A 5 obsedebat La.e. 6 extructae MAV,La.c. adnersns P 7 manu MV chaldeeorum P 8 hii MP,Aa.r. obsedebant Lax. 11 ambiguitatis M.Aa.cm2 ambiguitati V,Pa.c. ingrediuntur P 12 domos v; cf. p. 429, 16 dogmatibus VP 13 sydonioram A libant F di.s L diis MVP.Ap c. 14 relegi. cois La.c. 15 creatore AVP,La.c. contumeliam MAVP contumelia r 17 terram MAa r. 18 ipsa Aa c.m3 21 spiritualiter Ap.c. gomurra M 23 pr. gomorre La c. gomurrae Mac. significare v alt. gomorrae Ma.r. )

432
Gomorra diuino igne deleta est, ita et mundum dei iudicio concremandum.

[*]( 32 (39), 30 a )Erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter — sine soli — facientes mala in oculis meis ab adulescentia sua. Uerbum Hebraicum \'ach\' Aquila interpretatus est πλήν, quod coniunctionem \'uerumtamen\' significat, Symmachi prima editio et LXX et Theodotio \'solos\' interpretati sunt; secunda quippe Symmachi uertit διόλου, quem et nos in praesentiarum secuti sumus, ut diceremus \'iugiter\'.

dicamus igitur primum iuxta Hebraicum: filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum. \'et decem,\' inquit, \'et duae tribus malum sine cessatione fecerunt et iugis eis fuit in pessimis operibus perseuerantia\'. si autem iugis et semper in toto populo, ubi est iustitia sempiterna?

porro iuxta LXX, qui dixerunt: soli facientes malum, oritur quaestio: num et aliae gentes eo tempore, quo Israhel Iudasque peccabant, malum non fecerant? quod sic soluitur: qui habet notitiam dei et recedit ab eo. solus peccat in oculis dei; qui uero increduli permanserunt, quasi illo non uidente et neglegente delinquunt. unde et Dauid, uir sanctus, quia corruerat in peccatum moris Uriae Bethsabee, agens postea paenitentiam loquitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci, id [*]( 4. 6. 7. 8 *Hier. 32 (39), 30 9. 10 Hier. 32 (39), 30 15 *Hier. 32 (39), 30 20 cf. II Reg. 11, 3-5. 27 22 Ps. 50, 6 ) [*]( 1 mandas V indo dei v iudicium La.c. concremandus V 3 filii Iuda et f. Israel n 4 malum Yulg. 5 adulescentiam (m s. u., sed eras.) L adulisc. M aiolesc. V,Ap.c. adolisc. P ach] hac P 6 ΠaHN M ΠaeN P paen s. uocem Graecam A significat uerumt. v 7 sint- machi P; & add. s. u. mSM solus P 8 ΑΥΟλƜΥ (dioloi s. u.) A D:ƜΛƜy V editio AOI P διόλον v et om. V 10 hebraicum] erant add. s. u. m2A 11 facientes iug. v decim La.c. dem V 12 fuit eis v 15 questio AV nam Ap.c.m2 16 quod AP, (d exp.) LM indaque P 17 fecerint AV, (v s. i m3) M fecerant Pv 18 et om. P 19 increduli (in ex non) P permanserint e 21 bethsabe M beth- sabae (h s. u.)A bethsabee Y betsabae P )

433
est \'in conspectu tuo\'.

denique iungitur: soli facientes ma- [*]( 32(39),30b ) lum in oculis et in conspectu meo ab adulescentia sua. quodque sequitur: filii Israhel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit dominus, in LXX non habetur et de Hebraico additum est. quia autem ab adulescentia sua usque ad praesentem diem iugiter deliquerunt. ideo iusta sententia dei est et merito scriptura contexit:

[*]( 32 (39), 31 )In furore et in indignatione mea facta est mihi ciuitas haec a die, qua aedificauerunt eam, usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. Si ex eo tempore, quo ciuitatis iacta sunt fundamenta, usque in hanc diem, quando capta est atque succensa et sublata de conspectu domini, fuit semper in uitio et indignationem contra se domini prouocauit. ubi est — ut saepe iam diximus — peccatorum quies?

[*]( 32(39), 32 )Propter malitiam, inquit, filiorum Israhel et filiorum Iudae, quam fecerunt ad iracundiam me prouocantes ipsi et reges eorum, principes eorum et sacerdotes eorum et prophetae eorum, uiri Iuda et habitatores Hierusalem. Quia supra dixerat: in furore et in indignatione mea facta est mihi ciuitas haec a die. qua aedificauerunt eam. usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. et nuL lum generaliter absque peccato fuisse monstrauerat, nunc per [*]( 1. 5 *Hier. 32 (39), 30 13 cf. Hier. 32.39), 29 15 cf. p. 21-5,15. Hieron. in Esai. 57, 17—21 p. 683 22 *Hier. 32 (39). 31 24 cf. Hier. 32 (39). 30 ) [*]( 2 et om. v adulise. M adolisc. P 3 quoque La.c. 4 exaceruant M operibus MAVP 5 et (x s. t) A de om. A 6 qui MP.Aa.c. adulisc. M adoIe(i)sc. V(P),Ap.c. adj in Y 7 ingiter om. V delinqaerunt MVP iuxta VP,Ma.c. sentcntiam VP 9 quia ante pr. in add. Yulg. alt. in om. VP (= lin. 22) 11 aaferetur (etur s. u. m2) M.Ap.c m3 cum Vulg 13 inj ad v 14 fuitj & add. s. u. m3M etj in add., sed exp. L 15 proaocabat P 18 iuda Ap.r. cum Vulg. 19 pr. eorumJ et add. MPv 20 pr. et om. v 21 dixerant (i 8. a) L 34 anferetar (etnr s. w. m3) M ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 28 )

434
partes enumerat et reges et principes et sacerdotes et prophetas eorum et uno cuncta sermone conprehendens: uiri, inquit, Iuda et habitatores Hierusalem.