In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6,16-19 a )Haec dicit dominas: state super uias et uidete et interrogate de semitis antiquis, quae sit uia bona, et ambulate in ea! et innenietis refrigerium — siue purificationem — animabus uestris. et dixerunt: non ambulabimus — siue non ibimus — . et constitui super uos speculatores; audite uocem tubae! et dixerunt: non audiemus.

ideo audite — siue audierunt — gentes et cognosce, congregatio - siue qui pascitis greges aut iuxta Symmachum: et cognoscite testimonium, quod in eis est—, quanta ego faciam eis! audi terra! Euangelica parabola, si fuerit intellecta, huius loci praebebit intellegentiam; in qua negotiator bonus omnes uendere dicitur margaritas, ut de pretio earum unam emat pretiosissimam margaritam, quod scilicet per patriarchas et prophetas ueniamus ad eum, qui dicit: ego sum uia.

standum est igitur in prophetis et diligentissime contemplandum et interrogandum de -semitis antiquis siue sempiternis — quae multorum sanctorum sunt tritae uestigiis, quae significantius Graece appellantur τρίβοι —, quae sit uia bona in euangelio, et ambulandum in ea; quae uia cum inuenta fuerit, praebet refrigerium siue purificationem [*]( 6 cf.Ezech. 22,26.Eccle.6, 5 11.12*Hier. 6,16 15.16.17*Hier.6,18 -0 cf. Matth. 13, 46 23 Ioh. 14, 6 26 *Hier. 6, 16 27 cf. Marth. 7, 14 ) [*]( ...1 nec Мp.c. 2 habuerunt v 3 corruunt Mpx. 4 paenae M paene V j malitiarumque P 12 ambulauimus MAPa.c. 13 specnlatores] k dixi add. s. u. m2 A 14 aadiemar V 15 cognoscite P 18 quantam Pa.T. enuangelica L (passim) euangelicam P 19 parabala V,La.c. parabo- lam (o ex u) P fuerint P praebit (e s. i) intellectum P 26 rpibo MP TPIBO A θp:BO Y )

88
animabus credentium. at illi e contrario responderunt: non ambulabimus per uiam euangelii proprie hoc propheta dicente de perfidia Iudaeorum.

statimque infert: cet constitui super uos speculatores\'—hau dubium. quin apostolorum indicetur chorus iuxta Hiezechiel: fili hominis, speculatorem te dedi domui Israhel -, \'et praecepi, ut audiretis uocem tubae uel mandata euangelii uel doctrinam apostolorum iuxta illud Isaiae: in montem excelsum ascende, qui euangelizas Sion; exalta sicut tuba uocem tuam, qui adnuntias Hierusalem\'.

qui dixerunt: non audiemus et inuitati ad cenam noluerunt uenire; propterea dicitur: audite, gentes! quod secuti sunt et apostoli, quando loquuntur in Lycaonia: uobis quidem oportebat primum loqui uerbum dei; sed quoniam repellitis illud et indignos uos iudicatis aeterna uita, ecce conuertimur ad gentes.

et cognosce, congregatio, nequaquam Iudaica. sed omnium nationum siue, qui pascitis greges, episcopi et presbyteri et omnis ordo ecclesiasticus, uel c ognoscite testimonium, quod in eis est; testimonium enim dei fidele, sapientiam praestans paruulis. quibus loquitur et dominus: noli timere, grex paruule, et: ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit deus. \'cognoscite ergo, quanta faciam populo non credenti.\' quodque infertur:

[*]( 1 Hier. 6, 16 3 Hier. 6, 17 5 *Ezecb. 3, 17 8 * Esai. 40, 9 10 Hier. 6, 17 11 cf. Matth. 22, 3. Luc. 14, 16—20 12 Hier. 6, 18 13 *Act. 13, 46 16 Hier. 6, 18 17. 18 *Hier. 6, 18 19 *Ps. 18, 8 21 *Loc. 12, 32 22 *Esai. 8, 18 )[*]( 1 ad LMa c. 2 ambulauimus P,LMAa.c. uiam] contra iudeos add. P 4 haud MA V haut (h s. u.) P 5 indicetur (e ex i) 1. (a s. e) M iaxtaj illud add. s. U. m2 Å hiezechielis MV,La.r. iezechielig AP Ezechielem u filii LMAa.r. 6 praecipi LMa.c. aadieris (e s. i alt.) P 8 esaiae MV,Pac. 11 caenam A 12 locuntur VP 13 lieaonia La.c. lvconia V Lichaonia P 14 qaoniam] quia τ reppellitis A repellistis V,Ma.r. reppullistis P illos V 15 aeternae sitae VP.Ap.c.,υ 17 iudaicam P 20 di om. V paruolis M 21 nolite VP temere Ma.c. 22 ecce] &č P (passim) 23 infert P )

89
audi, terra, totus orbis ad audiendum uocatur, sicut et in principio Isaiae legimus: audi, caelum, et auribus percipe, terra, quae scilicet dominus facturus sit populo Iudaeorum.