In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 6.19b )Ecce ego adducam mala super populum istum. fructum cogitationum — siue auersionis — eius, quia uerba mea non audierunt et legem meam proiecerunt. \'Mala\' appellat supplicia poenasque patientium non super gentes, quae uocantur ad euangelii ueritatem, sed super populum, qui respondit: non audiemus. et recepturus est fructum cogitationum siue auersionis suae dicente Dauid: labores manuum tuarum manducabis. causaque perspicua, quia uerba domini non audierint et legem eius abiecerint.

[*]( 6. 20 )Ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suaue olentem de terra longinqua? holocausta uestra non sunt accepta et uictimae uestrae non placuerunt mihi. Quod tura de Saba ueniant, nemo dubitat; unde et illud Uergilianum est: centumque Sabaeo ture calent arae. \'calamum\' autem. quod Hebraice dicitur \'cane\'.

pro quo LXX et Theodotio \'cinnamum\' transtulerunt, de terra uenire longinqua propheticus sermo demonstrat, ut intellegamus Indiam, de qua per Mare Rubrum plura ueniunt aromata. hoc genas pigmenti medici xαϭϭίαν ϭύpιγγοςappellant. et est [*]( 1 Hier. 6, 19 2 *Esai. 1. 2 6 *Hier. 6. 19 10 Hier. 6, 17 11 *Ps. 127, 2 18 l\'erg. Aen. I 416. 417 19 Hier. 6. 20 20 *Hier. 6. 20 ) [*]( 2 esaiae V.Aa.c. 3 terram P 6 adaersiones Ma.c. aaersiones V a.c. 9 quid F 11 adaersionis M manam Jf.Pa.c. 13 aadief P abiecerunt P,Aa.c. 14 thus Ap.c. (passim) sabaa V 15 snaui Pa.c. holoeaatomata Vulg. 16 pr. uestra (s. u.) L autem cet. mihi ante nestrae tr. MAVP, ante non tr. v 17 sabaa V,LMa.c. 18 uirgillianum VP,Ap.c. est (s. u.) L, om. eet. v sabeo LM sabeo V 19 calent arae] calenre Pa.c. 20 quo] & add. P theodotion Y cynamum P cinamomam (mo s. u. m2) A cinnamomam r (xιννάμωμον LXX) 21 longinquam P demonstrat] testatar v 23 KaCIiaN (kastian s. u.) MA KaCθan V KACTAN P CYpΙΝΓΟC L τΥpΟΝτue YP, (tirontae s. u.) MA (alius liber cassian sirintos in mg. m2 A) ϭύριγγα Drusius (Observationum libri XII. Antuerpiae 1584 p. 93 sq. ) )

90
sensus: \'frustra mihi in unguenta conficienda, quae lege praecepta sunt, suauissimi odoris pigmenta confertis et holocausta succenditis, qui meam in lege non facitis uoluntatem\', iuxta quod supra dictum est: uerba mea non audierunt et legem meam proiecerunt.

hoc autem proprie conuenit his, qui de rapinis et nudatione miserorum offerunt sacrificia et elemosynis ex iniquitate se putant redimere peccata dicente scriptura: redemtio animae uiri propriae diuitiae, quae non de iniquitate, sed de labore et iustitia congregantur.

[*]( 6,21 )Propterea haec dicit dominus: ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis — siue infirmitatem et infirmabuntur in ea - patres et filii simul, uicinus ac proximus et peribunt. Impleta uidemus omnia, quae dominus illi populo comminatus est: cotidie enim ruunt in blasphemiis suis nihilque in se habent forte, sed omnis apud eos infirmitas est.

filii patrum sequuntur blasphemias et cotidie recipiunt illam inprecationem: sanguis eius super nos et super filios nostros; et non solum ipsi, sed et uicini et proximi eorum, omnes, qui legem et prophetas sequuntur iuxta occidentem litteram et non iuxta spiritum uiuificantem, et omnes pariter peribunt, quia pariter peceauerunt.

[*]( 6, 22.23 )Haec dicit dominus: ecce populus uenit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae. sagittam et scutum — siue xibynnam — arripiet: crudelis est — uel inpudens — et non misere- [*]( 1 ef. Ex. 25,6. 30, 25. 35, 8 4 Hier. 6, 19 6 cf. Mal. 1, 13 cf. Dan. 4, 24 8 *Prou. 13, 8 11 *Hier. 6, 21 17 Mattb. 27, 25 20 cf. II Cor. 3, 6 25. 26 *Hier. 6, 23 ) [*]( 1 in om. V unguenta A 2 conficitis V 5 hoc-conuenit in mg. P propria P 6 elemosini3 A V,La.c. aelimosinis P eleemosynis v 7 sese t redemere La.c. posse add. v 8 redemptio eodd. (corr. L) 9 & S. u. eras. A iustitiae A 11 in infirmitate (in alt. s. u.; i quart. ex a) N infirmitate P 12 patres om. VP, LMAa.c. 13 nicinos Aa c.m2 ac] et Vulg- proximos Aa..c.m2 et om. Vulg. uideamus LAa.r. 14 cottidie Y 16 (= 20) secuntur MVP 19 eorum] et add. v 21 sp-m L quia] omnes add. v 24 et s. «. M 25 zebyanam Μυ zibinnam A VP (ξιβύνην LXX) )

91
bitur; uox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi uir ad proelium aduersum te, filia Sion. Proprie hoc de Babyloniis prophetatur, qui uenturi sunt contra populum Hierusalem, et omnis armaturae ordo describitur et impetus proeliantium, ut uocis terrore concussi agant paenitentiam et clementissimum placent deum.