Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Habes igitur, Saluina, quos nutrias, in quibus uirum absentem tenere te credas. ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. pro uno homine duos filios recepisti, auctus est numerus caritatis. quidquid debebas marito, redde filiis; amore praesentium absentis desiderium tempera. non est parui apud deum bene filios educare.

audi apostolum commonentem: uidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuit unius uiri uxor, in bonis operibus habens testimonium, si filios educauit, si hospitalis fuit, si sanctorum pedes lauit, si adflictis abundanter praebuit, si omne opus bonum subsecuta est. didicisti catalogum uirtutum tuarum, quid debeas nomini tuo, quibus meritis secundum pudicitiae gradum possideas.

nec te moueat, quod sexagenaria eligatur uidua, et putes adulescentulas ab apostolo reprobari et eligi ab eo, qui discipulo dixerat: nemo adulescentiam tuam contemnat, non continentiam, sed aetatem. alioquin omnes, quae ante sexaginta annos uiduatae sunt, hac lege accipient maritos. sed quia rudem Christi instituebat [*]( 10 Ps. 126, 3 14 *I Tim. 5, 9-10 21 cf. I Tim. 5, 9 22 I Tim. 4, 12 ) [*]( 1 et] ut D liliarum LD calatus WB,Ia.c. calcatus L ostrique] floris ostrice D 2 in om. g 3 mixta] ista D similitudine LD in om. W 4 agnoscas g honos ex honus L onor in ras. m2 B onus W honor ID 5 fouere] tenere L 6 omnes ad se B omnia D pendens B ex] in D 9 sabina B 10 te om. W mercis LZa.c.,WD 12 carit. (in mg. m2 al castit.)^ castit. D,Bp.c.m2 debeas L,Ia.c.Ba.c.m2 13 deum] add. meriti WB,Is.l.m2 14 edocare LI,Wp.c. elegatur L,Ia.c. legatur Da.c. 15 fuerit g 16 edocauit LI educabit D 19 cathal. B gatal. W 21 aligatur W elegitur L,Ia.c. uidua] in uiduam WB aduliscentulus W 22 pr. ab s.l.I ad W et] add. te crede LID elegiLIa.c.,W 24 qui WD sunt s.l.L, ex erunt S 25 hac ex ac D ac W instruebat W )

95
ecclesiam et omni ordini prouidebat praecipueque pauperibus, quorum ei cura cum Barnaba fuerat demandata, illas uult ecclesiae opibus sustentari, quae propriis manibus non queant laborare, quae uere uiduae sunt, quas et aetas probauit et uita.

Heli sacerdos offendit deum ob uitia liberorum: ergo e contrario placatur deus uirtutibus eorum, si permanserint in fide et caritate et sanctitate cum pudicitia. o Timothee, te ipsum castum custodi. absit, ut sinistrum quippiam mihi de te suspicari liceat, sed ex abundanti lubricam aetatem monuisse pietatis est. quae dicturus sum, non tibi, sed puellaribus annis dicta intellege. uidua, quae in deliciis est, uiuens mortua est.

hoc uas electionis loquitur et de illo profertur thesauro, qui confidenter aiebat: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? hoc ille pronuntiat, qui libere sub persona sua fragilitatem humani corporis fatebatur: non enim, quod uolo bonum, hoc operor, sed, quod nolo malum, et: propterea subicio et redigo in seruitutem corpus meum, ne aliis praedicans ipse reprobus inueniar. si ille timet, quis nostrum potest esse securus? si Dauid, amicus domini, et Salomon, amabilis eius, uicti sunt quasi homines, ut et ruinae nobis ad cautionem et paenitudinis ad salutem exempla, praeberent, quis in lubrica uia lapsum non metuat?