Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

habentes uictum et uestitum his contenti sumus. ubi uile holusculum et cibarius panis et cibus potusque moderatus, ibi diuitiae superuacuae, ibi nulla adulatio, quae uel praecipue fructum respicit. ex quo colligitur fidele esse testimonium, quod causas non habet mentiendi.

Ac ne quis me putet solas in Nebridio praedicare elemosynas, quamquam et has exercuisse sit magnum, de quibus dicitur: sicut aqua extinguit ignem, ita lemosyna peccatum, ad uirtutes eius ceteras ueniam, quas singulas in paucis hominibus deprehendimus. quis fornacem regis Babylonis sine adustione ingressus est? cuius adulescentis Aegyptia domina pallium non tenuit? quae uxor eunuchi nullos creat liberos uoluptate transacta? quem hominum disputatio illa non terreat: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis?

mirum dictu est: nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis et terrae ac maria seruiunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae uerecundiae fuit, ut uirginalem pudorem uinceret et ne leuem quidem in se obsceni rumoris fabulam daret. deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus isdemque cum ambobus studiis eruditus-quae res etiam externorum mentes sibi conciliat-non est [*](4 *I Tim. 6, 8 10 *Eccli. 3, 33 13 cf. Dan. c. 3 14 cf. Gen. c. 39 ct Matth. 19,12 16 *Rom. 7, 23 ) [*](1 hic om.B 2 inmes.1.2 me om.L 3 lingua WD ista] ita L,IDa.c. 4 contempti DB simus Ip.r.B 5 olusc. W horusc. D 6 adolatio LD,Ia.c. uel s.l.I, om. L 7 collegitur I a.c. W 9 hac LB putet me g ele- mosinas L(ex elim-)aB helimosinas W 10 magnum] signum D 11 elemos B eli(e 2D)mosina cet. ; add. extinguit LID cet. uirt. eius g 13 qui LW, Ia.c.Dp.c. babilonis LI B babiloniae W Babylonii q 15 enuchi nullus W uoluntate L 17 duc. me I 18 legem D,Bp.c.m2 quae] quod LIW alt. in om.W 19 dictum LD,2a.r. est] ras. 1 litt. B cont. et condo om. B agustorum W 20 et om. D terra LI 23 obsc. rum. in se g in se om. W rum. (rub. I) ex rob. L2 24 eisdemque (ex id est m2)2 ide L idem D iisdem q )

93
inflatus in superbiam, non ceteros homines adducta fronte contempsit, sed cunctis amabilis ipsos principes amabat ut fratres, uenerabatur ut dominos et in illorum salute suam -salutem positam fatebatur. ministros autem eorum et uniuersum ordinem palatii, .quo regalis frequentatur ambitio, sic sibi caritate sociarat, ut, qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur. difficile factu [*](3: ) est gloriam uirtute superare et ab his diligi, quos praecedas. quae uidua non huius auxilio sustentata est? qui pupillus non in eo repperit patrem? totius orientis episcopi ad hunc miserorum preces et laborantium desideria conferebant. quidquid ab imperatore poscebat, elemosyna in pauperes, pretium captiuorum, misericordia in adflictos erat. unde et ipsi principes libenter praestabant, quod sciebant non uni, sed pluribus indulgeri.

Quid ultra differimus? omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos feni. reuersa est terra in terram suam: dormiuit in domino et adpositus est ad patres suos plenus dierum et luminis et nutritus in senectute bona — cani enim hominis sunt sapientia — et in breui aetate tempora multa conpleuit. tenemus pro illo dulcissimos liberos;

uxor heres pudicitiae pretium est; Nebridius pusio patrem quaerentibus exhibet: sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat. scintilla uigoris paterni lucet in filio et similitudo morum per speculum carnis erumpens: ingentes animos angusto in pectore uersat. [*]( 14 *Esai. 40, 6 15 cf. Gen. 3,19 16 cf. Gen. 25, 8. 35, 29 17 cf. Gen. 15, 15 sec. LXX. *Sap. 4, 9 21 Verg. Aen. III 490 23 Verg. Georg. IV 83 ) [*]( 1 inflammatus L,Ia.r. in superbiam WB superbia cet. non] nec g. aducta W abducta B contemsit set W 3 dns W et om. B salute] salute LD salutem del. m2 B positam in mg. I 5 frequentabatur B sociarat (alt. a in ras. m2)B sociaret Ia.c. sociauerat Wp.c. 6 erant om. W officii LZ officio D factu g factu codd. 8 quis WB pupilus W ineo non repp. B reperit WD,Ia.c. 9 ad hunc ex adhuc LI 11 elemosina IB elimo(ma TF)sina LW 12 adflictus W prabat B 13 uni] eum W indigeri ex indigere m2B 14 differamus Lp.c.m2 differam I 15 in ex ad I 16 dormit B 17 pr. et] ac g alt. et exp. I 18 sap.] add. eius WD,s.l.rn2IB et om. WD breuitate L, Ia.c. 19 illo] eo g pretium om. WB (Hier. uerba sic intell.: quod uxor heres est, eius pudicitiae pretium est) 20 purio La.c. fuscio W exibet B exiebet W 22 et scint. I pat. uig. B pat.] plena L lucebat L lucet ut (eras.) I 24 angustato La.c. uersabat L )

94
iungitur ei germana, rosarum et liliorum calathus, eboris ostrique commercium. sic refert in ore patrem, ut ad uenustatem propensior sit; sic matrem mixta pingit similitudine, ut in uno corpore utrumque cognoscas; ita suauis est et mellitula, ut honos sit omnium propinquorum. hanc tenere non dedignatur Augustus, hanc fouere in sinu regina laetatur. certatim ad se omnes rapiunt: pendet ex collo, haeret in brachiis singulorum. garrula atque balbutiens linguae offensione fit dulcior.