Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

procul sint a conuiuiis tuis Phasides aues, crassae turtures, attagen Ionicus et omnes aues, quibus amplissima patrimonia auolant, nec ideo te carnibus uesci non putes, si suum, leporum atque ceruorum et [*]( lcf. Act. 11,30 2cf. ITim.5,16 4 cf. I Reg. c. 2-4 6*ITim.2,15 7 *I Tim. 5, 22 10*ITim.5,6 11 cf. Act. 9,15 12IICor.l3,3 15*Rom.7,19 16 *I Cor. 9, 27 18 cf. II Reg. c. 11-12 19 cf. III Reg. c. 11 cf. II Reg. 12, 25 22 cf. Horat. epod. 2, 54 ) [*]( 1 praeuidebat LID quorum] de quibus B quibus W 2 operibus W 3 queunt g 4 pr. et s.l.I probabit LI probat WB hely Ip.c. 5 e] hec W 6 permanser L pr. et om. B 7 timotee B t(th I)imotheae LWD, Ia.r. 8 sin. quippiam] quid sin. D de te om. TF habundantia WB 9 sum s.l.I, om. L 10 intellegere W 12 teshauro W agebat LWD,Ia.c. 13 xpi ID 15 hoc om. B lQpr. et om. D ideo D subitio W castigo D et redigo om. D seruitute L 19 salamon LI sunt uicti B sunt om. W 20 plenitudinis Dp.c.m2 21 metuat WB timeat cet. 22 conuiis LIa.c. crassi WB turt.] uirtutes D actagen L coctagen W et tagen D et atagen I 23 ampla B uolant W 24 carnes W suem leporem W\' quadripedum W )

96
quadrupedum animantium esculentias reprobes. non enim haec pedum numero, sed suauitate gustus iudicantur. scimus ab apostolo dictum: omnis creatura dei bona et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. sed idem loquitur: bonum est uinum non bibere et carnem non manducare et in alio loco: uinum, in quo est luxuria.

omnis creatura dei bona est. audiant haec mulieres, quae sollicitae sunt, quomodo placeant uiris. comedant carnes, quae carnibus seruiunt, quarum feruor despumat in coitum, quae ligatae maritis generationi ac liberis dant operam. quarum uteri portant fetus, earum et intestina carnibus inpleantur. tu uero, quae in tumulo mariti sepelisti omnes pariter uoluptates, quae litam purpurisso et cerussa faciem super feretrum eius lacrimis diluisti, quae pullam tunicam nigrosque calceolos candidae uestis et aurati socci depositione sumpsisti, nihil habes necesse aliud nisi perseuerare. ieiunium, pallor et sordes gemmae tuae sint, plumarum mollities iuuenalia membra non foueant, balnearum calor nouum adulescentiae sanguinem non incendat.

audi, quid ex persona uiduae continentis ethnicus poeta decantet: ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum seruetque sepulchro. si tanti uilissimum uitrum, quanti pretiosissimum margaritum? si communi lege naturae damnat omnes gentilis uidua uoluptates, quid expectandum est a uidua Christiana, quae pudicitiam suam non solum ei debet, qui defunctus est, sed ei, cum quo regnatura est? [*]( 3 *I Tim. 4, 4 4 *Rom. 14, 21 6 *Eph. 5, 18 I Tim. 4, 4 19 Verg. Aen. IV 28-29 ) [*]( 1 esculentia L exculentias B sculercias W num. pedum B pecudum D 3 omnes W bona est g 5 non mand. carn. et non bib. uin. D 6 uinum] nolite inebriari uino Ip.c.m2 luxoria LlV omnes W 8 quae] qui L carnibus] carni g 9 coitu LB mar. allig. j generacione hac W 10 quorum 2\' faetus LB eorum D 12 litam] linitam Dp.c.m2 purporisso Sa.c.W 13 dil. lacr. B deluisti TV calciolos LZ calceos WB 14 sacci LI succi W ade(e eras.)positione (in mg. de)2 nec. al.] necessarium B 15 in ieiunium L in ieiunio ΣD genae ex gemmae I in mg. 16 iuuenalia L,Da.c. iuuenilia cet. foueat W,Bp.c. balneorum Ba.c.m2 17 adule(i TF)scentu]ae WB 18 persone W,Da.c. ethinicus La.r. etinicus W 19 ms (= meus) La.c.2\'W me om. D iuncxit LlV,D(ex iunct) 20 sepulcrho W sepulcro D 21 si] sit 2\'p.c. uitrium W margaretum 2\'p.c.W 22 omnes] opes LID gentiles LW,Da.c. uidua] femina B 23 quid] qui W,Da.c. 24 sed] sed et B )

97

Qu aeso te, ne generalia monita et conueniens puellari sermo personae suspicionem tibi iniuriae moueant et arbitreris me obiurgantis animo scribere, non timentis, cuius uotum est te nescire, quae metuo. tenera res in feminis fama pudicitiae est et quasi flos pulcherrimus cito ad leuem marcescit auram leuique flatu corrumpitur, maxime ubi et aetas consentit ad uitium et maritalis deest auctoritas, cuius umbra tutamen uxoris est. quid facit uidua inter familiae multitudinem, inter. ministrorum greges? quos nolo. contemnat ut famulos, sed ut uiros erubescat.

certe, si ambitiosae domus haec officia flagitant, praeficiat his senem honestis moribus, cuius honor dominae dignitas sit. scio multas clausis ad publicum foribus non caruisse infamia seruulorum, quos suspectos faciebat aut cultus inmodicus aut crassi corporis nitor aut aetas apta libidini aut ex conscientia amoris occulti securus animi tumor, qui etiam bene dissimulatus frequenter erumpit in publicum et conseruos quasi seruos despicit. hoc ex abundanti dictum sit, ut omni diligentia custodias cor tuum et caueas, quidquid de te fingi potest.