Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Rethma transfertur \'sonitus\' aut \'iuniperus\', quamquam plerique I \'arceuthon\' apud Graecos aliud genus arboris significare contendant. iuniperum autem et primus graduum psalmus iuxta ueritatem Hebraicam sonat, ubi scriptum est: quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam? et propheta respondit: sagittae potentis acutae cum carbonibusiuniperorum;pro quo apud nos legitur: desolatoriis.

ferunt autem lignum hocignem multo tempore conseruare, ita ut, si pruna ex eius cinere fuerit operta, usque ad annum perueniat. ex quo discimus post sepulchra concupiscentiae et uestibula transire nos ad lignum, quod multo tempore calorem tenet, ut simus feruentes spiritu et claro sonitu atque in altum exaltata uoce euangelium domini praedicemus.