Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Et profecti de Aseroth castra metati sunt in Rethma; pro quo supra in hoc eodem libro legimus: postquam profectus est populus de Aseroth, castra metati sunt in solitudine Pharan.

Haec est autem quinta decima mansio. et notandum, quod reliquae mansiones decem et octo, quarum nunc breuiter catalogus describitur, a Rethma usque ad Asion-Gaber, id est usque ad tricesimam secundam mansionem, sub Pharan solitudinis nomine contineantur. in quibus uniuersa, quae scripta sunt, diuersis temporibus gesta sentimus; quae quia non sunt per mansiones singulas distributa, i a nobis quoque in commune dicentur, ut postea ueniamus ad reliqua. J