Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Laudo nuptias, laudo coniugium, sed quia mihi uirgines generant: lego de spinis rosas, de terra aurum, de conca margaritum. numquid, qui arat, tota die arabit? nonne et laboris sui fruge laetabitur? plus honorantur nuptiae, quando, quod de illis nascitur, plus amatur. quid inuides, mater, filiae? tuo lacte nutrita est, tuis educta uisceribus in tuo adoleuit sinu, tu illam sedula pietate seruasti: indignaris, quod noluit militis uxor esse, sed regis? grande tibi beneficium praestitit: socrus dei esse coepisti.

de uirginibus, inquit apostolus, praeceptum domini non habeo: cur? quia, et ipse ut esset uirgo, non fuit imperii, sed propriae uoluntatis. neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse confingunt, cum de continentia [*]( 1 cf. Ex. 3, 5 et Ios. 5, 16 2 cf. Matth. 10, 10 etc. 4 cf. Matth. 27, 35 etc. 15 I Cor. 7, 25 ) [*]( 1 mundis B quod] et S et om. s hiesus D iesu KHStB hiesu sP 2 discipulos (0 ex u) K sine] in Ba.c.m2 3 honere K,Zt (corr.), D pellium] pedum K euang. KV noui eu. cet. 4 quos K quod et B et S ihm K 5 non om. s habere K (corr.), H habuerint (-rit m2) B habebant 2D poterat] s. I. K, om. Ψ 6 in] eras. H, om. k dominus in s seruis] ex sertus m2 D seruis poterat KV 7 quae 2 quoniam s 8 spinas K,Y (corr.) rosas KØP rosam cet. concauis H concauo B coccauo D coclea (in mg. al cocano) 2 concha S margaretura (n ex a) 2 margaritam DTB 9 tota die] cottidie 2 (tt ex t) 10 plus] sed dicit forsitan matertera (mater tua k) plns kB quando] s. I. B quando uirgo k 11 qui H inuidens t filiae] s. I. add. tue m2 B 12 tuis] om. t tuis est s tuis uirgo P educta B educata ΚΦkΨt,Σ (ex edocta), D (u ex 0) edocata H illam K&Y, add. uirginem cet. 13 et lmnc indign. k uzores se H morem esse t sponsa aut uxor esse B esse uxor S 14 esse om. H 16 dei H cur om. H ut] cum Hesse KØ 17 propria H neque-conf. om. k 18 eum] etiam D uxores habuisse D habere uxorem H )

171
disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit: uolo autem omnes esse sicut me ipsum, et infra: dico autem innuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut t et ego, et in alio loco: numquid non habemus potestatem uxores circumducendi sicut et ceteri apostoli?

quare ergo non habet domini de uirginitate praeceptum? quia maioris est mercis, quod non cogitur et offertur, quia, si fuisset uirginitas imperata, nuptiae uidebantur ablatae et durissimum erat contra naturam cogere angelorumque uitam ab hominibus extorquere et id quodam modo damnare, quod conditum est.