Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Alia fuit in ueteri lege felicitas. beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: filii tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuae, et repromissio diuitiarum, et: non erit infirmus in tribubus tuis.

nunc dicitur: \'ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum\'; nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diuiti praefertur in purpura; [*]( 1 \'I Cor. 7, 7 2. *I Cor. 7, 8 4 *I Cor. 9, 5 6 cf. I Cor. 7, 25 12 *Esai. 31, 9 14 cf. I Reg. 1, 6 *Ps. 127, 3 16 *Ps. 104, 37 17 cf. ESài. 56, 3-5 19 cf. Luc. 16, 19-31 ) [*]( 1 perpetuam] per suam imitationem kB caritatem 2D int. cast. s 2 omnes homines B aut.] add. esse t 3 iIli D permanserint k,H(*-it) maneant st 4 pr. et om. 2DB 5 uxorem circ. k circ. mulieres 2D mulieres (s. I.) circumiacendi (corr.) B et om. 2k 7 melioris K mercedis ZD meriti kB et] in ras. m2 B sed Hkl\'t ofertur (o in ras. m2) B 8 quia] qua H uiderentur k,Bp.c.m2 uidebuntur 2 (corr.), D uidebatur t 9 uita D 10 id om. t damnatum s 11 est] sit H 12 uetere 2DØk uetera H legi s legis D felicitas] def. t beatus] ibi (ubi Bp.c.) dicitur beatus kB habebat ΦΨ 13 pr. in s. l. s domesticus H 14 parturiebat s 15 nouellae k nouellatio 2B,D (nob-) promisaio H 16 erit] est D tribus 11,2B (corr.), D 17 tunc K,Ya.c.m2 dicitur] add. de ennuchis k,B (heunuc, s. l. in ras. his m2) ne] nec H 18 in] s. l. m2 B, om. 2D nunc ergo Ψ 19 eleazarus K\'l\' )

172
nunc, qui infirmus est, fortior est. uacuus erat orbis et, ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum.

propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur et conclusam uuluam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. paulatim uero increscente segete messor inmissus est. uirgo Helias, Helisaeus uirgo, uirgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: et tu accipias uxorem. sanctificatus in utero captiuitate propinquante uxorem prohibetur accipere.