Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Eua in paradiso uirgo fuit; post pellicias tunicas initium nuptiarum. tua regio paradisus. serua, quod nata es, et dic: reuertere, anima mea, in requiem tuam. et ut scias uirginitatem esse naturae, nuptias post delictum: uirgo nascitur caro de nuptiis in fructu reddens, quod in radice perdiderat. exi uirga de radice Iesse et flos de radice ascendet.

uirga mater est domini, simplex, pura, sinceris nullo extrinsecus germine cohaerente et ad similitudinem dei unione fecunda. uirgae flos Christus est dicens: ego flos campi et lilium conuallium. qui et in alio loco lapis praedicatur abscisus de monte sine manibus significante prophetia uirginem nasciturum esse de uirgine. manus quippe accipiuntur pro opere nuptiarum, ut ibi: sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me.

in huius sensus congruit uoluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, inmunda sunt — inpar numerus [*]( 3 cf. Gen. 3, 21 4 *Ps. 114, 7 7 *Esai. 11, 1 11 Cant. 2, 1. 12 cf. Dan. 2, 34 15 *Cant. 2, 6 17 cf. Gen. 7, 2 ) [*]( 1 desuper st uagitum I (corr.), D infantium k instantum H 2 lugentes ZDkB lugentium Ka.c.s quo k,Ba.c.m2 3 uirgo] s. l. m2 2, om. s initium sumpsit DB sumpsit (s. l.) init. I 4 paradi(y)sus (us ex um Dm2) est 2DTB si seruas (conseruas k) kB quod] corr. ad quod m2 D est H dic cum propheta k 5 et] s. l. m2 B, om. 2 ut om. t 6 naturae om. k 7 pr. in] om. s et in \'F redditur H exiit ΗΦΨ 8 alt. rad.] radice eius I (eius s. I.), YtB ascendit ΗΦ, Ψp.c.m2 9 uirgo Øk sincera DB,tp.c.; cf. Neue, Formenlehre II3 166 sq. 10 et] si II domini 2DB, om. H 11 est dicens om. H 12 in om. s praed. absc.] praecisus t 13 abscusus H abscissus g significantem D propheta IØt propheta D uirgineum uel uirginem <eum> coni. Engelbrecht 14 nasc. esse] nasci (s. l.) habere s uirginem Ht 15 ut om. H ubi H,Ø (corr.) alibi k 16 dextra D illius k amplexauit met H cuius k sensu K sensum H 17 congruet H uoluntate tp.c. uoluptatem I (corr.), B etiam] et Bp.r. quod] s. l. 2, om. t a noe quae K a om. IDtB noe (quae add. K) bina in arcam (arca K) KY.\' noe in aream (arca ll) bina HØkt in arcam (arca D) noe bina 2DB 18 inpar enim S )

170
est mundus —; quod Moyses et Iesus Naue nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere et discipuli sine calciamentorum onere et uinculis pellium ad praedicationem euangelii destinantur; quod milites uestimentis Iesu sorte diuisis caligas non habuere, quas tollerent. nec enim poterat habere dominus, quod prohibuerat in seruis.