De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- sponte sua poterat, sterilis quia Sarra manebat.
- illa tamen peperit, generisque propagine coepta
- ex insperato remanent tibi, Sarra, nepotes,
- Esau et patria deductus origine Iacob.
- quos scimus partu geminos peperisse Rebeccam.
- hinc sumus, hinc morimur; genus hoc tibi, nate, petendum est.
- tu tibi pande uiam genitori[que] ac cede priorum,
- quorum progenies totum dispersa per orbem
- inuidiam patitur, dominum quia sola potentem
- mente colit, mixta nec turbae accedit iniquae.
- quid tibi cum tristi uultu? quid lumina terra
- fixa tenes? caelum potius caelique parentem
- conspice! ne dubita, mater tibi prospera monstrat. [*]( 159 attonita CLBf attonitam P coepit confunderc mente L 160 aurata misso CL 161 adgrediturj CL 162 a primo] a trino / 164 dura L 165 et add. p om. libri orig. auctor] jiropaganis ortum l 168 Per quam P 169 qui nascitur Isac dmmt spatio relicto L quia p qui C cum f enim PB isaac C illi f 170 tunc CLb tum P 172 ille L tamen] que cum f cepta P septa.f 173 ex insperate L 175 quoscimus L 176 hinc morimur VLf hinc corimur C hinc orimur Stchardus 177 genitori I Lf generis C queom.f accede ω corr. p 180 mixta PLf mute C 181 terra p terrae Cf terram FLB 183 dubites I mostrat P )
- quidquid inest, patienter adi; comitare ualenter
247