De Martyrio Maccabeorum

Pseudo-Hilarius

Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

  1. turbam, nate, meam numerumque hortare sequentem."
  2. sic dilecta parens, luctus et gaudia miscens, -
  3. finierat claros monitus: tum luminis orbes
  4. ipse leuat matremque oculis intendere coepit.
  5. nil iam triste gerens habitu uultuque fatetur
  6. se timuisse nihil nisi tristia uulnera matris
  7. per partus diuisa suos. sicque ipse tenentum
  8. elapsus manibus cursu contendit in ignes.
  9. mira loquar: non flamma comas, non contigit ora;
  10. corpus ut exanimum flammas superarat et ignes,
  11. ore patente, tamen tacito, qua spiritus iret,
  12. unde acceptus erat, pariter cum sanguine fugit.
  13. hoc ipso gauisa parens, quod, qui modo tristi
  14. constiterat uultu, fretus mox pectore toto