De Martyrio Maccabeorum
Pseudo-Hilarius
Pseudo-Hilarius. Cypriani Galli Poetae Heptateuchos (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 23). Peiper, Rudolf, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
- nec regis furias, nec regem ferre ualebant. [*]( nh 134 inlm L ab l 135 qua CP quam L cui l aspcctu P aspectum C aspectus Lf cui turba PL quia turba C non ipsa/ 136 ammoiiitus CL igne L 137 intepidus f menbra P 188 conciderunt P considerant C conduntur Lf flamille trepida r. farnilla f 139 inlaesum] CP reeepitj reliquit L 140 recassit P 141 guadia (au pr. *x.) P 144 numero Bf 145 tiranne L 149 minari C 151 desaeuis/ 1.V2 at] ad P ipsae B 154 ferant l querera CPf 155 addiceve PLf adducore C 156 poene P poenç Lf pene C 157 rogisJ regi P )
- pro pudor! erubuit uultus ostendere matri
- natus et attonita mente confundere coepit.
- hunc postquam stantem submisso lumine uidit,
- talibus adgreditur dictis monitura timentem:
- "Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans.
- quae nunc uerba tibi, quae possum dicere, nate,
- hoc nisi. quod solum durata potentia tecum
- sit simul et uirtus sanctaeque et originis auctor?
- illi debemus, regi quodcumque negamus;
- ille dedit nobis Abraham cum semine sancto,
- per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,
- quod manet in domino sanctum; quia nascitur Isac
- tunc, cum iam nullum natum sperare senectus
246