Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Editio rerum in Moyse gestarum coeptae quoque iam ab Adam praefigurationis ordinem tenuit. et dignum hoc misericordia dei, ut omnium patriarcharum suorum gesta in aliquantum per-

fectionem eorum, quae in domino nostro consummanda erant, imitarentur. ea enim, quae in uno illo et per unum illum expleta sunt, per species et tempora et generationes praeformantur ex aliquo. neque enim tot saeculorum imitatio consequi potuit id, quod in uno illo est ueritatis, sed tamen nihil ita in singulis uel per singulos gestum est, ut non ea, quae deinceps aut per eum aut in eo consummata sunt, prope ipsam gestorum praesentium imitationem loquerentur.

Moyses etenim natus eo tempore, quo omnes masculini

sexus editos Pharao necari praeceperat, per lignum aquae innatans dux populo reseruatur. odium et metus regis numquid non par atque idem tempore eo, quo dominus noster secundum hominem est natus, exarsit in eundem nobis hominem, quem adsumpsit per

sacramentum ligni atque aquae in se, ac sibi ad caelestem gloriam deputatum et regem gentium constitutum? hunc deinde abluenda [*]( 24 cf. Kx. 1, 15—2, 10 30 cf. Ps. 2, 6-8 ) [*]( 3 quia] qui Galli sermo ne A 4 spiritalis (s all. esp.) .4 mutus instinctu Pil 5 reliquit Lin relinquit A (i imp petuum A 16 consumanda A 23 loquentur A 24 est enim Gam 28 eundem Gam eodem A 30 deputatum \' Gam demutato A deputatn Pil in regem Pit constitutuni Gam eon- stituto A Pit )

23
fluuio Pharaonis filia suscepit Moysen. soror cum adesset, nutricem ex Hebreis optulit. matrem deinde exhibuit, alendum illa suscepit et Pharao filiae retulit, quae receptum adsumpsit in filium.