Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Atque ut abundantem dei misericordiam in praeformandis sub praesentibus futurorum effectibus cerneremus, omnia ita dili-

genter edita atque scripta sunt, ut et in rem gestam et in spem futuram unus atque idem historiae ordo concurreret. benedicturus enim Ysahac Iacob pro Esau sollicitus est, ne quoquo genere fallatur; Esau enim se Iacob esse dicebat. caecus ergo Ysahac cum esset, [*]( 1 cf. Gen. c. 47 3 cf. Gcn. 29,20 !)cf. I Cor.6,2sq. cf. II Petr. 1,4 12 Gen. 27, 27 14 cf. Hilar. in ps. 121,12 15 cf. Matth. 13, 38 ) [*]( 4 at Lin an A 0 mendacium Litl 11 de forma ipsud apud Hilarium u. Zinger/e, Studien zu Hilarius Psalmcncommentar (1885) 28 14 est Pit et A Gam presentia A 20presentia(ci s. en)4 unaquaq: re A, enrr. Lin 22 significat atque ElIg significat qua Lin significat. que A significat; quae Gam iutura • est (lam 24 habundantem A 27 hystorie .4 2H quo Lin )

21
dicebat: accede ad me et pertentabo te, fili, si tu es filius meus Esau aut non.

et quamquam iile esset et Esau esset stola indutus et eius speciem pellium adsumptione mentitus, tamen non sine suspicione contractatus a caeco est. ait enim, cum palparet eum: uox quidem uox Iacob, manus autem manus sunt Esau. ergo per haec sollicitus in Esau Ysahac docetur affectus.

quo postea reuertente ex agro atque uenatu et se patri tamquam primogenitum, ut benedic at sibi, ingerente et praereptione benedictionis comperta Ysahac non commouetur; quin potius in benedictionis ipsius confirmatione persistit dicens: si dominum illum feci tuum et omnes fratres eius feci illi seruos, frumento et uino confirmaui eum, tibi autem quid faciam, fili ?

quin potius fletu et lacrimis, ut se benediceret, deprecanti ita ait: ecce ab ubertate terrae erit habitatio tua et a rore caeli desusum et in gladio tuo uiues et fratri tuo seruies. erit autem, cum deposueris iugum ipsius a collo tuo.