Tractatus mysteriorum

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

frumenta emit. in seruitutem ei gentes subiciuntur; quin potius in ius Pharaonis ipse cum omni sua familia se dedit. adorandus a principibus dicitur, sed magis dominante Laban seruitutem multi temporis pertulit.

dominus fratri suo constituitur; at quid fratrcm suum tamquam dominum adorauit? ergo quia scriptura mendacio non periclitatur, licet in Iacob haec dicta sint, in populum tamen. quem praeformabat. et significantur l\'t. aguntur. haec enim omnia secundum prophetica et euangelica promissa fidelibus reseruantur, quippe mundum et angelos iudicaturis et in regni caelestis consortium destinatis.

Denique ipsud illud benedictionis exordium non res praesentes, sed futuras perfectasque complectitur. ait enim: ecce

odor filii mei tamquam odor ari pleni, quum benedixit deus. odor spiritus est praescientia, ager plenus perfectio fructuum est. et ager, sicut euangelia docent, pro saeculo nuncupatur; benedictum autem saeculum non utique, quod

dissoluetur et non erit, sed quod aeternum et perfectis fructibus plenum est, significari existimandum est. ergo cum idem sit odor Iacob, qui agri pleni est, odor autem secundum naturam rerum praescientia sit spiritus, cum, quid unaquaeque res sit. ex odoratione sentitur, hanc odorari se, id est praescire spiritu, benedictionem populi iunioris Ysahac significat atque aeterni saeculi futuram utroque illo, id est et saeculo et qui eo sit usurus, aeterno.