Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed cum beatae huius insectationis praemia non ignoret domino dicente: beati estis, cum uos persequentur et dicent omne malum aduersum uos propter iustitiam; gaudete et exultate, quoniam mercis uestra copiosa est in caelo, post principum odia formidinem uerborum dei ita consequentibus temperauit: 1 lsetabor ego super eloquia tua, sicut qui inuenit spolia multa. fuit ergo formidinis, ne persecutionibus principum aut indigne subderetur aut cederet, quia et causam odiorum praebuisse non sancti est, et dei gratiam metu saeculi amisisse sine uenia sit. sed spolia inuenisse uictoris est: certe ea ex se praebuisse iam uicti est. cum his itaque insectationibus propheta non frangitur [*]( 1 Matth. X, 17 sq. 5 Ibid. X, 89 sq. 17 Mattb. V, 11 sq. ) [*]( m 1 qui ait V 5 antea V omnes V1 confitetur R 6 cora corr. m. 2 V confitebor ex confitebitor m. 1 Y 7 qui autem — in caelis I est om. Rp 9 siue igitur deo dicatus fuit etiam in C qui g d5 dignus fuerit in p 11 populo R 12 et per gentium V sciret propter caelorum regnum Cpb 18 renuntiandum Cpb 14 gratua V1 16 beata p ignorat V ignoraret C 18 omnem Vx 19 merces RCp 20 formidinS supr. scr. m. 1 R uerbi Cp 23 aut indignae R indigne Cp aut digne coni. Bened. in ailn. 25 metua C 26 inuenire VCp se add. m. 2 P )

537
et odia principum fide uincit, refert quaedam impietatis spolia de uictis. scit enim secundum euangelia ligatum esse in domo sua fortem et armis suse potestatis exutum diripienda iam de se fidelibus spolia praebuisse. lsetatur ergo nunc in eloquiis dei, tamquam qui multa spolia inueniat, cum fracta impiorum potestate et uictor fide permanens omnibus eos armis seu impietatis seu crudelitatis exuerit.

Sed huius laetitiae adfectus non inest, nisi et in diuinse legis dilectione et in exsecratione iniquitatis, quia neque defugere quisquam nisi quod odit optabit neque nisi quod diligit obtinere nitetur. laetatus ergo, tamquam super spolia multa, subiecit: iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. iniquitatem ergo odit et diligit dei legem.

Sed diligens dei legem non in his tantum, quae per oboedientiam legis explentur, intentus est: ad aliquid autem se aliud necesse est per opus legis extendat. et quo praeterea in officio sit, audiamus: septies in die laudem dixi tibi super iudicia ius tit i ae tuae. sanctus propheta primum, quod agit, diligit, opus scilicet legis, quia uitiorum omnium et usus reciditur et uoluntas. sed postea iudicia iustitiae dei laudat. haec enim, ut saepe admonuimus, plus significant, quam agant, dum gesta ipsa notionem nobis aeternae dispositionis insinuant: ut sabbati requies, ut Hebraeus puer, ut terra otiatura, ut annus [*](1 principium C uicit C refort VI spolia om. C 9 euuangelia et sic fere. semper V legatum V in domum suam VC in doma sua p 4 in aecclaesiis dei R 5 c5 ex cil m. 2 V 6 potestate uictor Cp fidi p seu calliditatis Cp 8 non est V 9 in exsectationis V 10 quod erit optabit V 11 nititur R super om. C 12 abhominatus lnp 15 sed diligens dei legem om. V non in haec pb per oljydientiam V oboedientia Cp 19 iudicia add. m. 2 V 20 legis supr. scr. C 1 qua corr. m. 1 R qua pl(A) 21 et uoluntas ei' sed C 22 ammonuin mus R admonuimus ex Amonuimus C monuimus V significat r h agunt V 23 iesta C ipsa om. b nobis om. C 24 ebreue corr. m. 2 V haebreus R agnus C. )

538
quinquagesimus sub imaginis sacramentorum momentis intelleguntur. hoc ergo in die septies laudatur.

Ac non ambiguum est, cur laudis hic numerus sit. haec enim eadem uel in die uel in puero uel in terra uel in anno atque annis sub sanctificatione huius numeri continentur, cum usque ad illam quinquagesimae aeternam requiem, quod est sabbata sabbatorum, septenus numerus expleatur. multa autem de numeri huius sanctificatione sunt cognita, ut ipsa dierum constitutio, ut angelorum throno dei adstantium electio, ut spiritaliam potestatum et requiescentium gratiarum in domino plenitudo. certe iudicia iustitiae dei hoc in numero laudari a propheta conuenit, per quem et in quo earundem iustificationum uirtus et constitutio continetur.

Non alius autem nunc prsedicationis propheticse ordo est, quam fidei. nam et tolerantia persecutionum et formido uerborum et laetitia eloquii et odium iniquitatis et amor legis et laudatio iustitiae et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est in huius tantum praecepti obseruatione concluditur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus maius est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est. et ut corpus suum, id est ut se ipsum, amare, qui proximus sit. [*]( 17 Rom. XIII, 9. ) [*]( 1 qulquagensimus V et sic in seq. sub imaginis sacramento non para momenti esse intelleguntur Cp 8 ao non ex ac cum non m. 2 r qur R sit in ras. m. 1 R sit ex sic m. 2 V 4 uel in die om. Cp ini puero V puero R uel in terra om. C f< adque add. m. 2 T' sanctificatione ex sanctificationi m. 1 R sanctificationem V hnius ex nuius m. 1 R 7 sabbata sabbatorum p sabbatorum C 8 sane. tificationis C 9 constititio R ****entium electio V adstantium electorum R (in R ut angelorum — electorum supr. scr. m. 1) 11 iudicia om. C in numero prophetam (propheta C) laudare (laode p) conuenit Cp 12 per add. nt. 2 V 15 et tolerantiae V1 et tolerantia C 4 ad tolerantiap formido (om. et) Cp inter uerborum et et laetitia Cinser.: temperare pax ergo retinenda est cf. p. 539, 6 16 eloqui I71 eloqo* /• cocln amor laudis legis corr. m. 2 V et laudatio — omne om. C 18 dimur R concludimur V 19 diligis V tamquam te ipsum RCpE 511 curo aliis p qd christi p eaut C eet ut p. )

539
sequitur enim: pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est. adeo perfectse caritatis et pacis tenuit adfectum, ut ab ipso uitse communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret. pax ergo retinenda est, et non quod unicuique, sed quod uniuersitati congruat, expetendum est, quia secundum euangelium utilius sit in uitam non uenisse quam scandalum minimis intulisse.

In his itaque pacis caritatisque prseceptis manens propheta. euangelicse spei desiderio detentus est. scit enim, in quo uel quis finis sit legis, cum ait: exspectabam salutarem tuum, domine, et mandata tua feci. salutaris Iesus est. hoc enuntiatio ex hebrseo nominis, hoc ad Ioseph angelus est locutus, hoc Simeon exinde in pace remittendus agnouit, hoc reddita nobis per eum salus edocet. in eo autem mandata dei se profitetur fecisse, quod salutare domini exspectet, declarans omnia legis mandata aduentu dei unigeniti contineri.

Testimonia quoque dei custodiuit uehementerque dilexit dicens: custodiuit anima mea testimonia tua et dilexi ea uehementer. custodiui mandata tua et testimonia tua, quia omnes uise meae in conspectu tuo. agens propheta sub iudice et scrutatore cordium deo in custodia mandatorum testimoniorumque dei permanet, non in. uias saeculi neque uias uitiorum et impietatis incedit. nam quodcumque uite sure iter egerit. adeo tam probabile tamque [*](1 nommen V 2 in illis p( A) 3 si C abstinuturum R abstineturum C in saeculo VR (tlt rdv alÕJm I Cor. 8, 13) 5 ubi ab V dddomo C 6 abscederet V uoces temperarot — retinenda est supra male insertas h. 1. om. C 7 et non ex non m. 2 V quid uniouique VCe sed quid VRCe 8 expendendum eat e 9 in uita C 12 quia oni. C uel quis om. p finis sit ignis VRC finis sit testis e quo ait V salutarem V ul uidetur, cf. Sabatier 11, 248 salutare RCpE 18 est om. C 14 ex haebraeo R om. V iosef V 15 symeS VR dimittendus pb 16 redita C 17 fecisse profitetur Cpb 18 aduentum p(A)b continere p(A)b 21 dilexi V cf. Sabatier l. c. dilexit RCpE 28 sub iudice om. V in custudiam R 24 in uiis pb uiaa e 25 neque in uias C neque in uiis pb 26 = egerit V gerit R adeo om. Cpb. )

540
innocens agit, ut conspectu dei dignum sit: deo ipsas cogitationes cordium et motus noscente, neque conspectu eius, qui inmundo sit corde, condigno. fidelis enim in caelo testis hsec dixit, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.