Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed haec eadem eloquia dei, ut piis spebus uitam redemptionemque denuntiant, ita impiis non relinquunt. nam exspectationem prophetae haec de peccatoribus mox secuntur: longe est a peccatoribus salus, quoniam iustificationes tuas non exquisierunt non habet ueniam ignoratio uoluntatis, quia sub scientiae facultate nescire repudiatae magis quam non repertae scientise est reatus. ob id enim longe a peccatoribus salus est, quia non exquisierunt iustificationes dei, cum utique non ob aliud consignatae litteris maneant, quam ut ad uniuersorum scientiam notionemque defluerent. sed sciens propheta, cum a peccatoribus non exquirentibus iudicia dei salus longe sit, iuxta tamen dominum esse his, qui recto sunt corde, secundum etiam illud apostoli: uos, qui eratis longe, facti estis prope, ne et ipse et ab ipso salus longe sit, cognitionem iustificationum dei expetit.

Non ignorat, quantum in his sacramentum nostrae salutis expressum sit per quasdam prsefigurationum aeternarum in rebus praesentibus notiones; in Hebraeo scilicet sex tantum [*](19 Ephes. II, 13. ) [*]( 1 praecatur VR 2 enim add. m. 2 V om. R if. praef. et redemptione et iustificatione Cp 8 i sanguinem V liberabimur Cpb o toto saeculi pb 7 speb; (b in ras.) R spem C 8 relinqunt R lelinquunt C 9 secuntur VC sequntur R sequuntur pE 10 qm ex m qa p 11 uenia corr. m. 2 V ignorantio C 14 exquisierint ex exqui- sierunt R 15 cum utique non scripsi nõ (non R) utique non VR cum non utique Cpb nam utique non e manent e 16 ut om. VR acientium Vx noticiong p 17 profeta V profecto C iustificationes pb 18 solus V iusta tamen p dum V domino R drb Cp 20 ne et — s cognitionem om. C ne & ab ipso salus pe 23 expraesum V psit P aeternorum C 24 notiones ex notionib. m. 2 V hebreo V haebraeo R. )

533
annis seruiente, et post hoc idem sexennii tempus et terra omni in otium relinquenda et fructibus eius etiam bestiis deputandis, in iubelsei quoque anni, id est quinquagesimi lege, per quam et laxatis pactionibus debitorum et agris omnibus ad dominorum, si qui forte uenissent, iura redeuntibus noua et caelestis rerum omnium et remissio et reformatio prsenuntiatur. et quia ab his, qui ista non exquisierint, salus longe est, totus in exquirendis his propheta detentus et diuinse atque aeternae misericordise iustificationes in speculo contemplans subiecit: miserationes tuae multae, domine, ualde: secundum iudicia tua uiuifica me. ualde itaque multae sunt miserationes dei; modum enim humanae opinionis excedunt.

Sed confidentem in his prophetam ac se uiuificandum in dei iudiciis sperantem multorum extrinsecus odia et insectationes fatigant. uerum misericordiarum eius, quarum secundum eundem prophetam non est numerus, non inmemor a testimoniis eius non declinauit. sequitur enim: multi, qui persecuntur me et tribulant me: de testimoniis tuis non declinaui. non pellitur, non mouetur: et cum multi persequantur, ne declinat quidem.

Sed qui ita in mandatis dei permanet, ut ab insectantibus inpelli deflectique non possit, habet, quod se graui dolore perturbet, se etiam usque ad tabem liquescentis quodam modo animae dissoluat: cum se a testimoniis dei non declinante alii a dei timore desciscunt et susceptam legis fidem pactionemque [*]( 1 hoc om. C aexeni V seiafii C et terra in omnis in V hao terra omnis in C tfa oflii in p 3 iubelei R iobelei V quodque V quinn quagensimi V 5 uenisset corr. m. 2 V noua caelestis Cp 7 non ista E exquisierit V exquirunt p totus om. Cp 8 adque terrenae r 10 multae sunt domine Cpb 11 iudioium tuum Cpb 18 confitentem C confidemus V 15 quorum VRC 16 non immemor de testimoniis pb non innumeratte testimoniis C 17 persecuntur VRC persequuntur pE 19 repellitnr p (A) impellitur. persecuntur Cp 20 ne ex non ne m. 2 V nec R 21 ita ex dem corr. m. 2 V 22 dolore ex dolore dolore m. 2 V non solum perturbet pb 28 se etiam e sed etiam VRpb sed ue etiam his C tabem ex turbem m. 2 V liq.s«*»»s corr. m. 2 V 24 animo V 25 a dei lege pb a lege dei C. )

534
conrumpunt. hos habet aestus, has tantum defatigationes sentit propheta, cum dicit: uidi non seruantes pactum et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. consignati testamenti Israhel heres nuncupatus est et audita de monte domini uoce respondit: omnia, quaecumque dixit deus, et audiemus et faciemus. at uero ubi diis alienis adorauit, ubi omnium se scelerum uitiis contaminauit, pactum et auditae nuncupationis et professae obseruationis amisit. eloquia enim dei non custodierunt, quse se facturos auditurosque responderunt. nec noua prophetae huius super prseuaricationem populi tabes est; quippe cum et dominum ipsum ad impietatem Hierusalem inlacrimasse noscamus, et ex doctrina eadem super inpsenitentes apostolus fleat et insuper ipse. si quis scandalizetur. uratur.

Sed qui dolet super non seruantes pactum atque tabescit. mandatorum in se dei non refugit examen. dicit enim: uide. quoniam mandata tua dilexi, domine: in tua misericordia uiuifica m e. parum prophetae est, per metum explere mandata, sed ea magis diligit, quia extra necessitatem timoris sit dilectionis operatio. et quamquam amor legis potior quam metus sit, non tamen ita sui fidens est, ut non magis uiuificari se per dei misericordiam deprecetur. non nunc se ille uiuere putat, sed uitam exempto hoc mortali corpore e: absorto in gloriam inmortalitatis exspectat. [*]( 6 Exod. XXIV, 3. 18 cf. II Cor. 11, 29. ) [*]( 1 defitigationes V defetigationea p B et om. V 4 istrahel r di heris V 5 post respondit 5-8 litt. eras. R 6 ad uero VC is 1 deis R1 deos RapE alienos RSpE cf. Georges Lex. /, 136 7 aborauit V1 pactum auditae Cp 8 et professae obseruationia om. Cp 9 se n ease VE lOresponderat V fort. recte praeuaricatione VpE cf. p. 339,19 11 et dft Cp 12 in hierusalem V iherusalem C ex om. V 13 flail' 16 Bed quid V Bup (up euan.) R 18 per me C 19 qua C extra ex ex m. 2 V 20 sit in V si C amoris legis V 21 fidem est T ut magis C 22 per misericordiam dei E per misericordiam < p 23 illi V1 uiue V1 exemplo (' 24 absorto VRCp, cf. Georges Wortf. p. w )

535

Scit sibi hoc iam in exordio creationis suse esse promissum, cum a deo dicitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. hoc super hominem principium uocis est dei, cum ad imaginem intermintse aeternitatis originis nostra exordium conderetur. certus ergo se uita illa atque in imagine dei esse uicturum, ait: principium uerborum tuorum ueritas: in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. uerba dei cselo et terra praetereunte non transeunt. quaecumque de labiis eius effusa sunt, non inrita sunt. aeternae sunt iustificationes, aeterna iustitia est. principium ergo uerborum dei ueritas est; neque de se, id est de hominis creatione, ullum alium anteriorem dei scit esse sermonem quam ut secundum imaginem dei ac similitudinem fieret. haec itaque indemutandse ueritatis est constitutio: sic in principio uerborum dei ueritas est. ut nouus homo, regeneratus in Christo, uiuat deinceps secundum aeterni dei, id est caelestis Adse imaginem iam aeternus.

Principes persecuti sunt me gratis et reliqua.

Grauia quidem propheta Dauid et regis Saul et principum populi odia insectationesque sustinuit, quia piae conscieutise constantiam ferre impietas professa non potuit. sed conformans euangelicum deo atque apostolicum uirum non ignarus est [*]( 2 Gen. I, 26. ) [*]( 1 eit C enim sibi b 2 cum ad hoc dicitur V 4 homine pE inaminate C 5 origo nostra in exordium (t exordio in marg. add. p) CjKA) 6 in imaginem R imagine CE 9 de olabiis V1 10 non inrita sunt om. ('p aeterna erunt V aeternae R et aeterna VpE 11 ergo om. Cp uerborum tuot (auoa p) Cp 12 illum alifl V alium Cp anteriorerem V interiorem C 14 inmutandae £ p 15 dei om. Cp ut om. V 17 caelestis ad imaginem C id est — imaginem om. p(A) aeternis p aeternus alil C Explic******* uicensima incipit littera XXI feliciter V Finit R Fin. litt. XX inc. Sin litt. XXI Cp 20 Dauid om. Cp principium V 21 odia inaectationeque V odia inseatationesQ, R odia et insectationes E odia insectionis C odii insectationes p sustinet p 22 aubatantiam V sed conformans euangelica dni et apostolicam uiam n non ignarus cet. C sed confirmat euangelicQ dm ad apostolos dictii nam ignarus cet. p(A) 23 euuangelicum V. )

536
euangelici sermonis, quo ait: tradent enim uos et flagellabunt in synagogis, et stabitis ante reges et potestates in testimonium illis et gentibus. quin etiam constantiam prsedicationis insinuans et confessionis gloriam docens ante eos fuerat adhortatus dicens: omnis, qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo, qui est in cselis: qui autem negauerit me coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo, qui in cselis est. sine igitur dedicatus ex lege, siue etiam in euangelii gloriam prseparatus, qui neque Saul populoque eius causam insectandi se reliquisset et per multa principum et gentium odia sciret caelorum regnum saeculo nuntiandum, confidenter haec deo loquitur: principes persecuti sunt me gratis: et a uerbis tuis formidauit cor meum. metuit enim negari se, si negaret.